Page images
PDF
EPUB

THE REV. HENRY ZOUCH.

I.

THESE two learned and affectionate brothers appear to have corresponded in Latin in the early part of their lives. Copies of three Letters, in Dr. Zouch's hand-writing, but sent (as it may be inferred from the animus paternus pervading them) from the elder to the younger, are here subjoined.

I.

Gratulor tibi, mi Frater dilecte, quòd in florentissimá istá Musarum sede, Britannic nostræ gloriâ, jam collocaris; et quoniam nihil mihi antiquius, nihil magis in votis habeo, quàm ut in Almam Matrem filium te pium gratumque ostendas, et (quod caput est omnium) ut vir bonus evadas, mihi condonabis si paucula quædam, observatu orsan digna, indigitare suscipiam. Nec tamen aliquid novi, vel antè non dicti, desideres: quodcunque verò in medium proferam, nullâ licèt arte limatum, nec Classicorum amanitatibus instructum, id tamen omne fraterni amoris testimonium interpreteris volo. Sed quid diutiùs in limine moror?

A Jove principium-dictum sanè tritum et

pervulgatum, aureum tamen et vel Christiano dignum! Parùm enim mihi crede, parùm prosunt liberalissima studia, et maximarum rerum intima cognitio, nisi ipsam agendi normam dirigat mentisque habitudinem effingat Religio. Multos tamen reperies (sed in celeberrimo isto literarum emporio paucissimos, uti spero) qui sacrosanctæ nostræ Religionis præcepta tanquam aniles sacerdotum fabellas, vel astuta politicorum figmenta, jocis salibusque subsannare solent; qui adversus Sacrarum Scripturarum fidem tam acritèr tamque animosè contendunt, ac pro aris focisque digladiarentur. At quoniam te semper in virtutem cereum novi, nullus dubito quin saluberrima ista monita, quæ à primâ lanugine tibi sint incocta, in vitâ moribusque jam exprimere velis. Propositi igitur boni te obstinatè tenacem ne deterreant pravarum opinionum gloriosi jactantesque patroni; nec te commoveant insipientes illi libera solutæque cogitationis fautores, qui incerto tremuloque Naturæ lumine ducuntur. Quid enim mirum, si è recto tramite deflectant, et inter spinas dumetaque errabundi et palpantes in æternum vagentur? Quanto meliùs ille, qui in isto vitæ curriculo constanter insistit, quod de Cœlo delapsum præmonstrat Evangelium; lex ista sacrata quæ, Apocalypticæ ad instar mulieris, ipso quasi sole vestitur! Sed calamum meum in præsenti cohibebo, Deum Opt. Max. comprecatus, ut te quam diutissimè sanum incolumemque conservet.

II.

Notulas istas breves, quas nuper misi, à te probari vehementer gaudeo. Et quoniam voluntati tua satisfacere cupio, alias jam habes, eas quidem festinantèr et sine ordine congestas. Si tamen aliquid mihi scripsisse contigerit, quod vel paulùm modò tibi prodesse possit, de styli elegantiâ haud sollicitum me operæ insumptæ nunquam pœnitebit.

Eò instituuntur Academiæ, ut artes ingenua bonique moras excoli possint, ut præmiis honoribusque allecti Juvenes ad doctrinam arripiendam excitentur. Quid ergò de illis existimandum putas, qui in Alma Nutricis gremio excepti vel desidia vel voluptatibus ex professo indulgent, et doctrinam planè omnem aspernari et respuere videntur? Et hujuscemodi est nugatoria ista ex recentioribus philosophorum natio, turba sanè Peripatetica, qui huc et illuc cursitantes, novitatis avidi, nunc in publicis Academia spatiis, nunc in equorum stabulis, nunc etiam in ipsis Bibliopoliis otiosi conspiciuntur. Hæccine tandem est vivendi ratio, quæ Academicum, quæ virum liberaliter educatum commendat! Sed quàm levis tota sit et futilis, nihil necesse est ostendere. Nec minori vituperio notandi sunt homunciones isti molles bellulique, qui studendi tædium ægrè ferentes choros virgineos frequentant, qui fidi muliercularum satellites non nisi in ipsis deliciarum militant castris. Et è contra miseri, immò mise

rimi sunt jupenes illi, qui conviviis compotationibusque nocturnis nimiùm indulgendo et corporis et animi vires elidunt; quorum haustus veluti Circæi, facetiis intempestivis colloquiisque spurcissimis attemperati, bonos mores virtutemque omnem pungunt fodicantque. Nolo tamen ut, Cynicorum monachorumve more, omnes hominum conventus aufugias, et in umbratili prorsus vitâ delitescas. Familiares isti congressus et generoso et Academico apprimè sunt digni, in quibus doctissimi gravissimique sermones festivitatibus etiam salibusque urbanis conditi agitari solent.

Et præterea magis magisque quotidie increbuit prava ista chartis pictis ludendi consuetudo, quæ ex aulis urbibusque etiam in ipsa literarum domicilia sensim irrepsit. Quid de hâc re senserint providi venerandique majores nostri, satis evincunt institute Cantabrigiæ leges, quibus insuper boni omnes sapientesque uno consensu adstipulantur.

Hisce prælibatis, mi Frater, quid prohibet quin iterum atque iterum te obtester, ut tibi ipse caveas? Gubernatori in oceanum immensum cautibusque consertum navem solventi maximè est invigilandum, ne dum Scyllam vitare cupiat, in ipsam Charybdim incidat. Sed vagatur nimis epistola; et hæc quidem hactenùs.

Sum semperque ero

Frater tui amantissimus, &c.

15° Kal. Jan.

III.

Quandoquidem in Album Academicorum solenniter jam sis relatus, quid æquius excogitari potest quàm ut legibus istis, quibus parere arctiori sacramenti vinculo teneris, pro virili et in omnibus te morigerum præstes? Atque o utinam studiosè adeò et decenter te componas, ut Academia nullis jactata procellis portum semper hospitalem præbeat! At (proh dolor!) ingruentium istorum malorum colluvies, quæ Britanniam hanc nostram afflictam et gemebundam diu vexavit, quasi viribus conjunctis reipublicæ jam minitat ruinam! Nemo enim in rebus politicis adeò est hospes quin, si temporum rationem in quibus versamur attentius perpendeat, in deterius prolapsos hominum mores, liberiùs quàm par sit vivere et sentire omnes, virtutem publicam ferè evanidam, pietatemque erga Deum rerumque sacrarum reverentiam languescere et delumbari abundè defieat. Hinc conscribillatores nequissimi non impune | tantùm, sed etiam plausibus, excipiuntur. Luxuries intoleranda, levitasque plusquam fœminea non modò supremam hominum sortem, sed infimum etiam vulgus occupavit. Artibus ineptiisque Galliæ penitùs infecti, quid mirum si armis ejus victi succumbamus? Sed meliora et feliciora tempora patriæ nostræ ominari liceat, sint modò homines frugi, diligentes, incorrupti, religiosi; præcipuè illi, qui reipublicæ clavum tenent, qui militibus nostris navibusque præsunt, qui in

« PreviousContinue »