Traduction en vers de quelques Odes d'Horace, avec le texte en regard; par le Baron Doyen

Front Cover
Bouquot, 1853 - 289 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Other editions - View all

Popular passages

Page 1 - ... immemor, seu visa est catulis cerva fidelibus, seu rupit teretes Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus 30 nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Page 111 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Page 255 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Page 41 - Clio? quem deum? cuius recinet iocosa nomen imago aut in umbrosis Heliconis oris aut super Pindo gelidove in Haemo, unde vocalem temere insecutae Orphea silvae, arte materna rapidos morantem fluminum lapsus celeresque ventos, blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus?
Page 43 - Simul alba nautis Stella refulsit, Defluit saxis agitatus humor : Concidunt venti, fugiuntque nubes ; Et minax (quod sic voluere) ponto Unda recumbit.
Page 89 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...
Page 89 - Regumque matres barbarorum et Purpurei metuunt tyranni, Injurioso ne pede proruas Stantem columnam, neu populus frequens Ad arma cessantes, ad arma Concitet imperiumque frangat.
Page 145 - Aeolides laboris: linquenda tellus et domus et placens uxor, neque harum quas colis arborum te praeter invisas cupressos ulla brevem dominum sequetur: absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinget pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.
Page 31 - Vides, ut alta stet nive candidum Soracte, nee iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto. dissolve frigus ligna super foco large reponens, atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.

Bibliographic information