Page images
PDF
EPUB

scripto mediante in memoria retineri, quod necessarium est, et utrobique consentaneum, absque controversia, pace perpetua possideri. Notum sit igitur tam praesentibus quam futuris, quia nostri capituli assensu et consensu unanimi terram et redditus, et omne denique jus, quod in Henbecca superiori nostra possidet ecclesia pro censu annuo trium marcarum Turonis in perpetuum ecclesie Grimbergensi possidendum concessimus, ita ut Cameraci ad sinodum in festo sancti Luce ad pondus Atrebatense et modum Cameracensis argenti, quod legitimi juris civibus vel monetariis non improbabile judicabitur, annuatim in perpetuum abbati vel veracibus nuntiis suis census iste persolvatur. Ut autem hec omnia firma et inconcussa irrefragabiliter usquequaque permaneant, sigilli nostri impressione et venerabilium nostre ecclesie personarum asscriptione cum legitimorum testium asstipulatione firmavimus. Sed et insuper ut robur inviolabile hujus negotii commercium accipiat, sigillum Cameracensis episcopi domini N. et Atrebatensis domini G. interponere et apponere ad perfectissimam totius rei consummationem et confirmationem dignum duximus. Signum Gilleni, prioris. S. Willelmi, supprioris. S. Johannis, sacriste. S. Reineri, editui. S. Balduini, hospitarii. S. Everardi, cellerarii. S. Walteri, camerarii. S. magistri Lamberti.

Actum anno Incarnati Verbi mclxj.

Cartulaire de l'abbaye de Grimberghen.

GODEFROID III, DUC DE BRABANT, DONNE A L'ABBAYE DE GRIMBERGHEN LA MOITIÉ DU MOULIN DE TANGHEN, GRIMBERGHEN, ET UN CENS ANNUEL DE CINQ SOUS.

1172.

SOUS

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego GODEFRIDUS, Dei gratia dux Lotharingie, notum esse volumus tam

presentibus quam futuris, quod ecclesia de Grimbersis bono animo et sincera voluntate querelam, quam contra nos et terram nostram habuit, nobis remisit. Unde et ego Godefridus non immemor cause, petente abbate Engberto et fratribus. prefate ecclesie, elemosinam, quam tam ego quam predecessores mei ipsis contulerant, dimidium locum videlicet molendini de Tanga et quinque solidos, qui ad me pertinebant, de manso in Entecost Baldrici clerici de Machlinis, sigillo meo confirmavi, et omnia bona ipsorum adversus homines meos sub tutela mea suscepi. Testes Franco, Lupus, Gosuinus de Saventhen, Arnoldus de Bichardis, Arnoldus camerarius et multi alii.

:

Actum anno Incarnati Domini mclxxij, Bruxelles in domo Faitri.

Cartulaire de l'abbaye de Grimberghen.

HENRI I, DUC DE BRABANT, CONFIRME DES DONATIONS, FAITES A L'ABBAYE DE GRIMBERGHEN, D'UN ALLEU SITUÉ A CORTENBEKE (?) ET DE LA MOITIÉ DU MOULIN DE TANGHEN.

1191.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego HENRICUS, Lotharingie dux, omnibus in perpetuum. Justis quidem petitionibus facilem tenemus prebere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Inde est, quod tam presentibus quam futuris significamus, et hoc sigilli nostri munimine confirmamus, quod quedam Elizabeth quoddam allodium in territorio de Cortenbeke in vico, qui dicitur Lendlengem, proprium habuit, et illud coram viris probabilibus et testibus idoneis Grimbergensi ecclesie, dum inibi recepta est in sororem, libere et legitime in elemosinam dederit, anno Incarnationis Dominice mc nonagesimo. Testes abbas Symon;

Amelricus, prior; Gerardus, prepositus; Arnoldus, Liborii filius; Gerardus Hake; Walterus clericus; Arnoldus Pellifex ; Sigerus de Lapide; Walterus Dotinc; Walterus Wale; Arnoldus Sacxo; Daniel, faber; et quamplures nostre familie homines. Item de Strumbecca: Paridanus, miles; Willelmus de Alneto; Wichmannus Domesdach; Adam et Willelmus, praefate Elizabet cognati; et alii quamplures. Preterea tam pater meus quam sui predecessores prefate ecclesie contulerunt dimidium videlicet locum molendini de Tanga et quinque solidos de quodam manso in Eascot Baldrici clerici de Machlinis. Quod donum approbo et sigilli mei appensione confirmo, et testium subscriptione corroboro. Testes Franco, Lupus, Gozewinus de Saventen, Arnoldus de Bigardis, Arnoldus camerarius, et multi alii.

Cartulaire de l'abbaye de Grimberghen.

DONATION DE L'alleu de PEDE FAITE A L'ABBAYE DE GRIMBERGHEN PAR GAUTIER DE BRUXELLES.

1180.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego WALTERUS BRUSSELLENSIS Omnibus in perpetuum. Quum quidem per- decursum temporis, paulatim decrescente rerum memoria, frequenter emergit per oblivionis nebulam contentionis materia, necessarium duximus scripto fideliter commendari, quod necessarium est ad posterorum noticiam conservari. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod ego Walterus et amita mea domina Gisla de Aingem pro animabus nostris et parentum nostrorum ecclesie sancti Petri Grimbergensi, in usus fratrum ibidem sub regula beati Augustini Deo servientium, in elemosinam dedimus, quicquid juris habuimus in quodam allodio nostro in Pedhe, quod quidam Balduinus, qui

tunc temporis Bruxellis manebat in Orsendalo, a nobis in hereditatem tenuit sub censu annuo quinque lodorum ponderis et argenti Coloniensis; qui census semper in pascha solvendus est. Ut autem hujus eleemosine donatio rata et inconvulsa permaneat, adjunctis notari et sigilli nostri impressione fecimus roborari. Testes: Ego Walterus, praepositus Anderlechtensis; Arnoldus, abbas Haffligemiensis; Joannes, Albertus, Giselbertus, Lambertus, canonici; Desiderius de Itterbeek; Arnoldus de Anderlectis; Wedericus, et aliorum multitudo, tam clericorum quam laicorum.

Actum anno Incarnationis Dominice m. centesimo lxxx; Anderlectis.

Cartulaire de l'abbaye de Grimberghen.

DOCUMENTS CONCERNANT VIESVILLE, EXTRAITS DU CARTULAIRE DE L'ABBAYE DE FLOREFFE.

I.

Henri l'Aveugle, comte de Namur, donne l'église de Viesville à l'abbaye de Floreffe'.

1171.

In nomine Domini. Ego HENRICUS, Dei gratia Namurcensis comes et Luzeleburh, confidens eleemosynarum et beneficiorum largitione peccatorum veniam quemvis posse, miserante Deo, consequi, anime mee peccatrici parentumque meorum animabus salutis remedium providere imposterum curavj. Inde est, quod notitie omnium tam futurorum quam presentium ingerere ac patefacere volo, quod ecclesiam de Veteri Villa, ad ius meum spectantem, et omnia, que ad ipsam

1) Ce document est intitulé: Collatio ecclesiae pastoralis monasterio Floreffiensi.

pertinent, deinceps a laica manu mea scilicet et omnium posterorum meorum liberam reddidj, et ecclesie Floreffiensi ob commemorationem et remedium tam anime mee quam genitorum meorum, quorum corpora in eadem ecclesia tumulata habentur, et idem, favente Christo, de me ipso futurum spero, legitime, ut moris est, in presentia hominum meorum liberorum et aliorum de familia mea in perpetuum possidendam resignavj, donumque ipsum altari ecclesie Floreffiensis presentavj, ac in jus eius ad usum Deo ibidem famulantium redegi, ita ut certum sit, quia in perpetuum quaque die missa mortualis pro mea parentumque meorum animabus ab ipsis dicetur. Ut ergo hec firma et inconcussa semper permaneant, presenti scripto ac sigillj mei signatione corroboravj, et confirmarj constituj. Hujus rei testes affuerunt de liberis hominibus Godefridus de Werde et Bastianus de Gurdiun, et Soherus de Ham. Et de familia: Eugo, Godescalcus, Warnerus, milites. De ministrantibus: Falco, Philippus, Hermenricus, et alij quamplures.

Acta sunt hec anno ab Incarnatione Dominj millesimo centesimo lxxjo, indictione iiija, concurrente epacta xija, consecrationis Calixti pape anno iijo 1, Radulphi, Leodiensis episcopi, anno..., imperatoris Friderici anno xxjo.

II.

Hugues de Pierrepont, évéque de Liége, donne à l'abbaye de Floreffe le patronage de l'église de Viesville.

1217.

HUGO, Dei gratia sancte Leodiensis ecclesie episcopus, omnibus presens scriptum inspecturis, eternam in Domino salu

1) Calliste III, élu en 1168, était un antipape.

2) Ce document est intitulé: Henricus, comes Namurcensis, dedit ecclesiam; Hugo, episcopus Leodiensis, dat patronatum ecclesiae de Veteri Villa.

« PreviousContinue »