Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

ODE 1.

AD MÆCENATEM.

MÆCENAS, atavis edite regibus,
O et præsidium, et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat: metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad deos;
Hunc, si mobiliuni turha Quiritiuni
Certat tergeminis tollere honorihus :
Illum, si proprio condidit horreo,;
Quidquid de Libycis verritar-areis.
Gaudentem patrios findere sareulo*
Agros, Attalicis conditionibus

B

Audiet cives acuisse ferrum,
Quo graves Persæ melius perirent:
Audiet pugnas, vitio parentum

Rara juventus.

Quem vocet divām populus ruentis
Imperî rebus ? prece qua fatigent
Virgines sanctæ minus audientem

Carmina Vestam ?

Cui dabit partes scelus expiandi
Juppiter ? tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo.

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circumvolat, et Cupido :
Sive neglectum genus et nepotes

Respicis, autor,

[ocr errors]

Heu nimis longo satiate ludo :

Quem juvat clamor, galeæque leves, “Acer et Maumi peditis cruentum

Vultus in hostem.

Sivemitatą juvenem figura,
"Åļes; in terris įmiaris, almæ
Filius Maiæ, 'patiens vocari

Cæsaris ultor :

Serus in cælum redeas, diuque
Lætus intersis populo Quirini:
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

*Tollat: Hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps :
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Cæsar.

ODE III.

AD NAVEM QUA VEHEBATUR VIRGILIUS ATHENAS

PROFICISCENS.

Sic te diva potens Cypri,

Sic fratres Helenæ, lucida sidera, Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis, præter lapyga : Navis, quæ tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis Reddas incolumem, precor,

Et serves animæ dimidium meæ. Illi robur et æs triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit præcipitem Africum

« PreviousContinue »