Page images
PDF
EPUB

Non æstuosæ grata Calabriæ

Armenta; non aurum, aut ebur Indicum;

Non rura, quæ Liris quieta

Mordet aqua, taciturnus amnis.

Premant Calena falce, quibus dedit
Fortuna, vitem ; dives et aureis
Mercator exsiccet culullis

Vina Syra reparata merce,

Dîs carus ipsis; quippe ter et quater
Anno revisens æquor Atlanticum
Impune. Me pascant olivæ,

Me cichorea levesque malvæ.

Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones, et, precor, integra

Cum mente; nec turpem senectam
Degere, nec cithara carentem.

ODE XXXII.

AD LYDIAM.

POSCIMUR. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum

Vivat et plures: age, dic Latinum,

Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi;

Qui, ferox bello, tamen inter arma,
Sive jactatam religarat udo
Littore navim,

Liberum et Musas, Veneremque et illi
Semper hærentem Puerum canebat,
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.

O decus Phœbi, et dapibus supremi Grata testudo Jovis, o laborum Dulce lenimen, mihi cumque salve Rite vocanti.

ODE XXXIII.

AD ALBIUM TIBULLUM.

ALBI, ne doleas plus nimio, memor Immitis Glyceræ; neu miserabiles Decantes elegos, cur tibi junior Læsa præniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor; Cyrus in asperam
Declinat Pholoën: sed prius Appulis

Jungentur capreæ lupis,

Quam turpi Pholoë peccet adultero. Sic visum Veneri; cui placet impares Formas atque animos sub juga ahenea Sævo mittere cum joco.

Ipsum me melior cum peteret Venus, Grata detinuit compede Myrtale Libertina, fretis acrior Adriæ

Curvantis Calabros sinus.

ODE XXXIV.

PARCUS deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiæ

Consultus erro, nunc retrorsum
Vela dare, atque iterare cursus

Cogor relictos: namque Diespiter,
Igni corusco nubila dividens

Plerumque, per purum tonantes
Egit equos volucremque currum ;

Quo bruta tellus, et vaga flumina,
Quo Styx, et invisi horrida Tænari
Sedes, Atlanteusque finis

[blocks in formation]

Mutare, et insignem attenuat Deus,
Obscura promens. hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto

Sustulit; hic posuisse gaudet.

ODE XXXV.

AD FORTUNAM.

O DIVA, gratum quæ regis Antium,
Præsens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus, vel superbos
Vertere funeribus triumphos :

Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus; te dominam æquoris,
Quicunque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythæ,
Urbesque, gentesque, et Latium ferox,
Regumque matres barbarorum, et
Purpurei metuunt tyranni,

Injurioso ne pede proruas

Stantem columnam, neu populus frequens

Ad arma cessantes, ad arma

Concitet, imperiumque frangat.

[ocr errors]

Te semper anteit serva Necessitas,
Clavos trabales et cuneos manu
Gestans ahena; nec severus

Uncus abest, liquidumque plumbum.

Te Spes et albo rara Fides colit

Velata panno; nec comitem abnegat,
Utcunque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

At vulgus infidum et meretrix retro
Perjura cedit: diffugiunt cadis

Cum fæce siccatis amici,

Ferre jugum pariter dolosi.

Serves iturum Cæsarem in ultimos

Orbis Britannos, et juvenum recens

Examen Eois timendum

Partibus, Oceanoque rubro.

Eheu! cicatricum et sceleris pudet Fratrumque. Quid nos dura refugimus Etas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum juventus

Metu deorum continuit? quibus
Pepercit aris? O utinam nova

Incude diffingas retusum in

Massagetas Arabasque ferrum.

« PreviousContinue »