Page images
PDF
EPUB

Nec satis est dixisse, "Ego mira poëmata pango:

"Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est, "Et, quod non didici, sane nescire fateri."

Ut præco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta

Dives agris, dives positis in fœnore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donâris, seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Lætitiæ; clamabit enim, Pulchre! bene! recte!
Pallescet super his; etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo; sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urguere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborant
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Numquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quintilio si quid recitares, Corrige sodes
Hoc, aiebat, et hoc: melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere jubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem ;

Quin sine rivali teque et tua solus amares.

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomtis allinet atrum

Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit;
Fiet Aristarchus: non dicet, Cur ego amicum
Offendam in nugis? Hæ nugæ seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urguet,
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam,
Qui sapiunt; agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur, et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum
Clamet, Io cives! non sit qui tollere curet :
Si curet quis opem ferre, et demittere funem,
Qui scis an prudens huc se dejecerit, atque
Servari nolit? dicam, Siculique poëtæ
Narrabo interitum: Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam
Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis :

Invitum qui servat, idem facit occidenti :

Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, jam Fiet homo, et ponet famosæ mortis amorem. Nec satis apparet cur versus factitet; utrum Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus; certe furit, ac velut ursus

[ocr errors]

Objectos caveæ valuit si frangere clathros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus : Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

7

FINIS.

Londini:

TYPIS D. S. MAURICE.

« PreviousContinue »