Page images
PDF
EPUB

Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis et invidiae corrector et irae;
Recte facta refert, orientia tempora notis
Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
Caelestes implorat aquas docta prece blandus,
Avertit morbos, metuenda pericula pellit,
Impetrat et pacem et locupletem frugibus annum.
Carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
Condita post frumenta levantes tempore festo
Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
Cum sociis operum, pueris et conjuge fida,
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,

130

140

Floribus et vino Genium memorem brevis aevi.
Fescennina per hunc inventa licentia morem
Versibus alternis opprobria rustica fudit,
Libertasque recurrentes accepta per annos
Lusit amabiliter, donec jam saevus apertam
In rabiem coepit verti jocus et per honestas

Ire domos impune minax. Doluere cruento
Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
Conditione super communi; quin etiam lex
Poenaque lata malo quae nollet carmine quemquam
Describi; vertere modum, formidine fustis
Ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum victorem cepit et artes
Intulit agresti Latio; sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius et grave virus
Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum
Manserunt hodieque manent vestigia ruris.

Serus enim Graecis admovit acumina chartis,
Et post Punica bella quietus quaerere coepit

Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
Tentavit quoque rem, si digne vertere posset,
Et placuit sibi, natura sublimis et acer;
Nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
Sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur ex medio quia res arcessit habere
Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
Plus oneris quanto veniae minus. Adspice, Plautus
Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,

Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi ;

Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
Quam non adstricto percurrat pulpita socco;

Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
Securus cadat an recto stet fabula talo.

Quem tulit ad scenam ventoso Gloria curru
Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:

Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
Subruit aut reficit. Valeat res ludicra si me
Palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poëtam,
Quod numero plures, virtute et honore minores,
Indocti stolidique, et depugnare parati

Si discordet eques, media inter carmina poscunt
Aut ursum aut pugiles; his nam plebecula plaudit.

150

160

170

180

Verum equitis quoque jam migravit ab aure voluptas
Omnis ad incertos oculos et gaudia vana.

Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas,
Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae ;
Mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
Captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris rideret Democritus, seu
Diversum confusa genus panthera camelo,
Sive elephas albus vulgi converteret ora;
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Ut sibi praebentem mimo spectacula plura;
Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo. Nam quae pervincere voces
Evaluere sonum referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
Tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
Divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
Cum stetit in scena concurrit dextera laevae.
Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana Tarentino violas imitata veneno.

Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem
Cum recte tractent alii laudare maligne:
Ille

per extentum funem mihi posse videtur Ire poëta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,

Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age et his qui se lectori credere malunt
Quam spectatoris fastidia ferre superbi
Curam redde brevem, si munus Apolline dignum
Vis complere libris et vatibus addere calcar,
Ut studio majore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poëtae,
(Ut vineta egomet caedam mea,) cum tibi librum
Sollicito damus aut fesso; cum laedimur unum
Si quis amicorum est ausus reprehendere versum;
Cum loca jam recitata revolvimus irrevocati;

190

200

210

220

Cum lamentamur non apparere labores
Nostros et tenui deducta poëmata filo;

Cum speramus eo rem venturam ut simul atque
Carmina rescieris nos fingere commodus ultro
Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, quales
Aedituos habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poëtae.
Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus et male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
Sed veluti tractata notam labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt. Idem rex ille poëma
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit ne quis se praeter Apellen
Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera

Fortis Alexandri vultum simulantia. Quodsi
Judicium subtile videndis artibus illud
Ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso jurares aëre natum.
At neque dedecorant tua de se judicia atque
Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtae;
Nec magis expressi vultus per aënea signa,
Quam per vatis opus mores animique virorum
Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem
Repentes per humum quam res componere gestas,
Terrarumque situs et flumina dicere, et arces
Montibus impositas, et barbara regna, tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem,
Claustraque custodem pacis cohibentia Janum,
Et formidatam Parthis te principe Romam,

230

240

250

Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
Carmen majestas recipit tua nec meus audet
Rem tentare pudor quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem stulte quem diligit urget,

260

Praecipue cum se numeris commendat et arte:
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto
In pejus vultu proponi cereus usquam,
Nec prave factis decorari versibus opto,
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem thus et odores
Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.

270

II.

FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni,
Si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: "Hic et
Candidus et talos a vertice pulcher ad imos
Fiet eritque tuus nummorum millibus octo,
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda ;
Quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti:
Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
Laudat venales qui vult extrudere merces.
Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
Quivis ferret idem. Semel hic cessavit et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenae.”
Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat,
Ille ferat pretium poenae securus, opinor;
Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
Jurgares ad te quod epistola nulla rediret.

R

10

20

« PreviousContinue »