Page images
PDF
EPUB

"Credite non ludo; crudeles, tollite claudum." "Quaere peregrinum," vicinia rauca reclamat.

XVIII.

Si bene te novi metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope majus,
Asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
Dum vult libertas dici mera veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum et utrinque reductum.
Alter in obsequium plus aequo pronus et imi
Derisor lecti sic nutum divitis horret,
Sic iterat voces et verba cadentia tollit,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere vel partes mimum tractare secundas.
Alter rixatur de lana saepe caprina,
Propugnat nugis armatus: "Scilicet ut non
Sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
Acriter elatrem! Pretium aetas altera sordet."

Ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus ;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
Gloria quem supra vires et vestit et ungit,
Quem tenet argenti sitis importuna famesque,
Quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus
Saepe decem vitiis instructior odit et horret :
Aut si non odit regit, ac veluti pia mater
Plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
Vult, et ait prope vera : "Meae (contendere noli)
Stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est :
Arta decet sanum comitem toga; desine mecum

10

20

30

Certare." Eutrapelus cuicunque nocere volebat
Vestimenta dabat pretiosa: beatus enim jam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
Dormiet in lucem, scorto postponet honestum
Officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thrax erit aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam,
Commissumque teges et vino tortus et ira ;
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
Nec cum venari volet ille poëmata panges.
Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque
Zethi dissiluit, donec suspecta severo
Conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis, quotiesque educet in agros
Aetolis onerata plagis jumenta canesque,
Surge et inhumanae senium depone Camenae,
Coenes ut pariter pulmenta laboribus empta ;
Romanis sollemne viris opus, utile famae
Vitaeque et membris, praesertim cum valeas et
Vel cursu superare canem vel viribus aprum
Possis. Adde virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet: scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria; denique saevam
Militiam puer et Cantabrica bella tulisti
Sub duce qui templis Parthorum signa refigit
Nunc, et si quid abest Italis adjudicat armis.
Ac, ne te retrahas et inexcusabilis absis,
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno;
Partitur lintres exercitus; Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur ;
Adversarius est frater, lacus Hadria, donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam, si quid monitoris eges tu,

40

50

60

Quid de quoque viro et cui dicas saepe videto.
Percontatorem fugito, nam garrulus idem est,

Nec retinent patulae commissa fideliter aures,
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non ancilla tuum jecur ulceret ulla puerve
Intra marmoreum venerandi limen amici,
Ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
Munere te parvo beet aut incommodus angat.

Qualem commendes etiam atque etiam adspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo

Quem sua culpa premet deceptus omitte tueri,

Ut penitus notum, si tentent crimina, serves
Tuterisque tuo fidentem praesidio ; qui
Dente Theonino cum circumroditur, ecquid
Ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur paries cum proximus ardet,
Et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici :
Expertus metuit. Tu dum tua navis in alto est
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.

70

8

Oderunt hilarem tristes tristemque jocosi,
Sedatum celeres, agilem navumque remissi;
Potores bibuli media de nocte Falerni
Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
Nocturnos jures te formidare vapores.
Deme supercilio nubem ; plerumque modestus
Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges et percontabere doctos,
Qua ratione queas traducere leniter aevum ;
Num te semper inops agitet vexetque cupido,
Num pavor et rerum mediocriter utilium spes;
Virtutem doctrina paret, naturane donet;
Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum;
Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,
An secretum iter et fallentis semita vitae.
Me quoties reficit gelidus Digentia rivus,
Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
Quid sentire putas? quid credis, amice, precari?

Sit mihi quod nunc est, etiam minus ; et mihi vivam
Quod superest aevi, si quid superesse volunt di ;
Sit bona librorum et provisae frugis in annum
Copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Jovem quae donat et aufert :
Det vitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo.

XIX.

PRISCO si credis, Maecenas docte, Cratino,
Nulla placere diu nec vivere carmina possunt
Quae scribuntur aquae potoribus. Ut male sanos
Adscripsit Liber Satyris Faunisque poëtas
Vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus ;
Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda. "Forum putealque Libonis

90

100

110

Mandabo siccis, adimam cantare severis:"
Hoc simul edixi non cessavere poëtae
Nocturno certare mero, putere diurno.
Quid, si quis vultu torvo ferus et pede nudo
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis ?
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
Dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile; quodsi
Pallerem casu biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe jocum vestri movere tumultus !
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit
Dux regit examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes
Quod timui mutare modos et carminis artem,
Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
Nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris,
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego non alio dictum prius ore Latinus
Vulgavi fidicen; juvat immemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
Scire velis mea cur ingratus opuscula lector
Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus ?
Non ego ventosae plebis suffragia venor
Impensis coenarum et tritae munere vestis ;
Non ego nobilium scriptorum auditor et ultor
Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor:
Hinc illae lacrimae. "Spissis indigna theatris
Scripta pudet recitare et nugis addere pondus,"
Si dixi: "Rides," ait, "et Jovis auribus ista
Servas; fidis enim manare poëtica mella

Te solum, tibi pulcher." Ad haec ego naribus uti

10

20

30

40

« PreviousContinue »