Page images
PDF
EPUB

PROSAE

E PROCESSIONALI EBORACENSI.

сс

PROSAE

E PROCESSIONALI EBORACENSI.

IN DIE PASCHAE.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Quae Deus infernum vicit et astra tenet.
Salve, &c.

Ecce renascentis testatur gratia mundi
Omnia cum Domino dona redisse suo.
Salve, &c.

Tempora florigero rutilant distincta sereno
Et majore poli lumine porta patet.

Salve, &c.

Altius ignivomum solem coeli orbita ducit,
Qui vagus Oceani exit et intrat aquas.
Salve, &c.

Jamque triumphanti post tristia tartara Christo Undique fronde nemus, gramina flore favent. Salve, &c.

Legibus inferni oppressis super astra meantem Laudent rite Deum lux, polus, astra, fretum. Salve, &c.

Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat, Dantque Creatori cuncta creata preces.

Salve, &c.

Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum, Horarum splendor, scrupula cuncta patent. Salve, &c.

Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor,

Unica progenies ex Deitate patris.

Salve, &c.

Qui genus humanum cernens mersisse profundo, Ut hominem eriperes, es quoque factus homo. Salve, &c.

IN ASCENSIONE DOMINI.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,

Qua Deus ad coelos scandit et astra tenet. Salve, &c.

Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus
Pectora confirmans, discipulos solidas.

Salve, &c.

Atque potestatem laxandi crimina praestans,
Discipulos pariter posse ligare dedit.

Salve, &c.

Ite meum nomen per totum gentibus orbem, Dicite credentibus notificare Deum.

Salve, &c.

Et qui crediderit, et quem baptismatis unda
Tinxerit in Christi nomine, salvus erit.

Salve, &c.

Quem mittam vobis, vos spiritus ille docebit In linguis variis omnia posse loqui.

Salve, &c.

Post modicum veniet qui suggerit omnia vobis, Et visurus eum vado parare locum.

Salve, &c.

Hoc cum dixisset cunctis cernentibus illum Nubes suscepit [eum] dum super astra meat*. Salve, &c.

IN DIE PENTECOSTES.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus de coelo gratia fulsit humo.
Salve, &c.

* Delenda esse videtur vox eum.

« PreviousContinue »