Christe, sanctorum decus angelorum, Gentis humanae Sator et Redemptor, Coelitum nobis tribuas beatas
Angelus pacis Michaël in aedes Coelitus nostras veniat : serenae Auctor ut pacis lacrymosa in orcum Bella releget.
Angelus fortis Gabriel, ut hostes Pellat antiquos, et amica coelo, Quae triumphator statuit per orbem, Templa revisat.
Angelus nostrae medicus salutis Adsit e coelo Raphaël, ut omnes Sanet aegrotos, dubiosque vitae Dirigat actus.
Virgo dux pacis, genitrixque lucis, Et sacer nobis chorus angelorum Semper assistat, simul et micantis Regia coeli.
Praestet hoc nobis Deitas beata Patris, ac Nati, pariterque sancti Spiritus, cujus resonat per omnem Gloria mundum.
Aeterna Christi munera, Apostolorum gloriam, Palmas, et hymnos debitos Laetis canamus mentibus.
Ecclesiarum principes, Belli triumphales duces, Coelestis aulae milites, Et vera mundi lumina.
Devota Sanctorum Fides, Invicta Spes credentium, Perfecta Christi Charitas Mundi tyrannum conterit.
In his Paterna gloria, In his triumphat Filius, In his voluntas Spiritus, Coelum repletur gaudio.
Patri, simulque Filio, Tibique sancte Spiritus, Sicut fuit, sit jugiter Saeclum per omne gloria.
Tristes erant apostoli De Christi acerbo funere, Quem morte crudelissima Servi necarant impii.
Sermone verax angelus Mulieribus praedixerat:
Mox ore Christus gaudium Gregi feret fidelium.
Ad anxios apostolos
Currunt statim dum nuntiae,
Illae micantis obvia
Christi tenent vestigia.
Galilaeae ad alta montium
Se conferunt apostoli ;
Jesuque, voti compotes,
Almo beantur lumine.
Ut sis perenne mentibus Paschale Jesu gaudium; A morte dira criminum Vitae renatos libera.
Deo Patri sit gloria, Et Filio, qui a mortuis Surrexit, ac Paraclito, In sempiterna saecula.
Paschale mundo gaudium Sol nuntiat formosior, Cum luce fulgentem nova Jesum vident apostoli.
In carne Christi vulnera Micare tanquam sidera Mirantur, et quidquid vident Testes fideles praedicant..
Rex Christe clementissime, Tu corda nostra posside; Ut lingua grates debitas Tuo rependat nomini.
Ut sis perenne mentibus Paschale Jesu gaudium: A morte dira criminum Vitae renatos libera.
Deo Patri sit gloria, Et Filio, qui a mortuis Surrexit, ac Paraclito, In sempiterna saecula.
Deus, tuorum militum
Sors, et corona, praemium; Laudes canentes Martyris Absolve nexu criminis.
Hic nempe mundi gaudia, Et blanda fraudum pabula, Imbuta felle deputans Pervenit ad coelestia.
Poenas cucurrit fortiter, Et sustulit viriliter,
Fundensque pro te sanguinem, Aeterna dona possidet.
Ob hoc precatu supplici Te poscimus piissime; In hoc triumpho Martyris Dimitte noxam servulis.
« PreviousContinue » |