Hymnorum Latinorum delectus [ed. by J.W. Hewett].

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 53 - Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus, infirma nostri corporis virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius, pacemque dones protinus ; ductore sic te praevio vitemus omne noxium.
Page 44 - Mitis amore pio, pro nobis Victima Factus, traxit ab ore Lupi qua Sacer AGNUS oves ; transfixis Palmis ubi mundum a clade redemit...
Page 54 - Fons et Origo boni, Paraclitus ac Mediator : Agnus, Ovis, Vitulus, Serpens, Aries, Leo, Vermis : Os, Verbum, Splendor, Sol, Gloria, Lux et Imago : Panis, Flos, Vitis, Mons, Janua, Petra Lapisque : Angelus et Sponsus, Pastorque, Propheta, Sacerdos : Athanatos, Kyrios, Theos panton craton, et Ysus : Salvificet nos : Sit cui saecla per mn nia doxa.22 K Clichtoveus in his Elucida- Pentecostes ad Vesperas.
Page 3 - Somno refectis artubus, Spreto cubili surgimus : Nobis, Pater, canentibus Adesse te deposcimus. Te lingua primum concinat, Te mentis ardor ambiat, Ut actuum sequentium Tu, sancte, sis exordium. Cedant tenebrae lumini, Et nox diurno sideri, Ut culpa quam nox intulit Luc/s labascat munere.
Page 12 - Jam lucis orto sidere, Deum precemur supplices, Ut in diurnis actibus Nos servet a nocentibus. " Linguam refraenans temperet, Ne litis horror insonet ; Visum fovendo contegat, Ne vanitates hauriat. " Sint pura cordis intima, Absistat et vecordia : Carnis terat superbiam, Potus cibique parcitas. " Ut cum dies abscesserit, Noctemque sors reduxerit, Mundi per abstinentiam, Ipsi canamus gloriam. " Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paracleto, Et nunc, et in perpetuum.
Page 44 - ... fuit clavis confixa cruentis, quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum. fertilitate potens, o dulce et nobile lignum, quando tuis ramis tarn nova poma geris...
Page 35 - Oculi somnum capiant, Cor ad te semper vigilet, Dextera tua protegat Famulos qui te diligunt. Defensor noster adspice, Insidiantes reprime, Guberna tuos famulos Quos sanguine mercatus es.
Page 19 - O QUANTA qualia sunt ilia sabbata, quae semper celebrat superna curia, quae fessis requies, quae merces fortibus, cum erit omnia deus in omnibus.
Page 7 - Ecce iam noctis tenuatur umbra; Lucis aurora rutilans coruscat; Nisibus totis rogitemus omnes Cunctipotentem, Ut Deus nostri miseratus omnem Pellat languorem, tribuat salutem, Donet et patris pietate nobis Regna polorum.
Page 6 - Aeterne rerum conditor, Noctem diemque qui regis Et temporum das tempora, Ut alleves fastidium, Praeco diei jam sonat, Noctis profundae pervigil, Nocturna lux viantibus, A nocte noctem segregans. Hoc excitatus lucifer Solvit polum caligine, Hoc omnis erronum cohors Vias nocendi deserit.

Bibliographic information