Page images
PDF
EPUB

carnem nostram atque carnis plenum indumentum sacra natus de uirgine susceperat.

Passus est plurima in carne latens dominus: Tentus est uinculis atque alapis cesus et uerberibus nimiis: Crucis et indignam pro nobis per- 7 tulit patienter pœnam, Vt nos ab æterna solueret potenter miseratus pœna.

Electi ac sancti dei martyres plurimi hoc cognoscentes ad ueram fidem uenerant, Ex quibus sanctos colimus

[ocr errors]

martyres domini fratres et ipsos in fide pariles, qui pro diuino multas pœnas amore in corpore pertule6 rant;

Nam Bachus unus est et Sergius est 9 alter, pro quibus dicimus laudes tibi, Christe, Quos tunc Antiochus, dux sub Maximiano, tormentis uariis ausus est punire;

Nam Bacho uitam hanc presentem 10 tulerat seua per flagella, Ast fratrem eius post absciso capite fecerat transire portas cæli.

III. INCLITA SANCTORUM MARTYRUM TROPÆA.
DE SANCTIS MARTYRIBUS. FRAGMENTUM.
Nclita sanctorum martyrum tropea

totis ueneremur cordium nunc affectibus
et dignis celebremus carminum reboatibus;
Nam dies...

IV. CÆLI CIVES IN GAUDIO.
DE SANCTO IOHANNE APOSTOLO.

Aeli ciues in gaudio
manentes coram domino,
uoces suaues fundite

et deo laudes canite.

Lætetur et æcclesia
per sanctorum solemnia
et in sonoris cantibus
laudes dicat summi regis.
Qui cæli terræque rector
ad terrestria descendens

inter homines electos
sibi iunxit apostolos.

De quorum dicendus nobis
est nunc unus consortio,
5 nomine Iohannes dictus,
gratia dei uocatus.

Hunc saluator castitatis
clarum pro priuilegio
de pectoris sui sancti
10 claro fonte repleuerat.

15

20

Unde, multa satiatus secretorum dulcedine, et in cælis et in terris multa uisa ructauit.

S

Inde deo laus sit semper
patri necnon et filio

una cum spiritu sancto

in sempiterna sæcula. Amen.

V. SOLLEMPNITAS FIDELIUM.

DE SANCTA ANNA AD VESPERAS ET AD LAUDES HYMNUS.

Ollempnitas fidelium

magnum reuoluit gaudium,
congaudeant celicole,

pie letentur anime.

Marie mater inclita,

que condonata munera declarat in uocabulo, presenti migrat seculo.

Annam honorant angeli, superni quam palacij deducunt in sacraria

pro matris reuerentia.

[blocks in formation]

VI. UT NOX TENEBRIS OBSITA.

DOMINICA TERTIA IN XLIII AD VESPERVM HYMNUS.

T nox, tenebris obsita,
equans per horas tempora
ternis quater successibus.

reddit diem mortalibus,
Sic ter quaternis trahitur
horis dies ad vesperum
occasu sol pronuncians
noctis redire tempora.
Nos ergo signo domini
signemus claustra pectoris,
ne serpens ille calidus
intrandi temptet aditus,

Sed armis pudicicie
mens fulta, vigil, libera,
sobrietate comite
hostem repellat improbum,
5 Sed nec ciborum crapula
tandem distentet corpora
neque per sompnum animam
ludificatam polluat.

Presta beata trinitas,

10 concede simplex unitas,
ut fructuosa sint tuis

ieiuniorum munera.

25

15

20

15

20

B

VII. PANGITE CÆLI, REBOEMUS ODAS.
SERGII ET BACHI.

Hinc coronati fidei feruore,
vos decus, virtus sequiturque stema,
esse celestis meruistis agni

Angite celi, reboemus odas, alma per manus domini trophea, predulcem sanctis celebremus ymnum sanguine loti. cordis ab imo.

Martires fausti, meritis micantes, Sergius et Bachus socii corona, carnis a claustro pariter migrando sydera supra.

Athlete fausti domini superni, morte deuicta superastis arma hostis antiqui, trucis atque cosmi carnis agone.

Uos crucis Cristi, socii fideles,

5 uos piis semper precibus iuuate,
intra celorum mereamur urbis
septa subire.

Doxa sit patri genitoque Ihesu,
pneumati sancto simul ac potestas

10 sit tibi trino deitate soli |
compar in euum.

15

20

VIII. SANCTA MARIA, QUID EST? SI CÆLI CLIMATA SCANDIS. INCIPIT CARMEN IN ASSUMPTIONE S. MARIÆ, QUANDO TABULA PORTATUR. Ancta Maria, quid est? si cęli climata scandis,

S

esto benigna tuis, sancta Maria, quid est?

Vnde fremit populus, vel cur uexilla coruscant?
quid sibi uult strepitus? vnde fremit populus?
Quare uolant faculę, lucent per strata coronę
lumine cum lunę, quare uolant faculę?
Astra nitent radiis, rutilant et tecta laternis,
cuncta rubent flammis, astra nitent radiis.
Aedita consulibus numerasti, Roma, triumphos,
signa moues planctus, aedita consulibus.
Que tibi causa mali, o felix gloria mundi?

cur manant oculi? quę tibi causa mali?
Plaude, parens patrie! rorantia lumina terge!

spem retinens uenię plaude parens patrię; Martyrii precio cecidit si prima propago, stas renouata modo martyrii precio.

5

ΤΟ

15

Limina primus adit siluis digressus arator, nunc tua piscator limina primus adit. Puluere multiplici crines fędauerat ille,

hic te mundat aquis puluere multiplici. Paulus ouile tuum pascens eduxit aquatum atque refert stabulis Paulus ouile tuum.

RESPONDET ROMA.

Quid memoras titulos, aut cur insignia prisca obicis in uultum? quid memoras titulos? Enitui facie toto memorabilis orbe,

callida sed uulpes enitui facie.

In mediis opibus meretrix nocturna cucullos induo, prostituens in mediis opibus.

Nec metuens dominum proieci carmine uultum effrendens nimium nec metuens dominum. Semino nunc lacrimas ad serę gaudia messis

et post delicias semino nunc lacrimas. Gaudia sustinui, lucrum si prima recepi, purificante deo gaudia sustinui.

Nec procul est opifex gemmam carbone refingens
et gremium pandens nec procul est opifex.
En, ubi uultus adest querens oracula matris
prenatis hominum? en, ubi uultus adest?
Vultus adest domini, cui totus sternitur orbis,

signo iudicii uultus adest domini!

Ergo fremit populus nec cessant tundere pectus matres cum senibus, ergo fremit populus.

theotocosque suo sistitur in solio.

Sistitur in solio domini spectabile signum

Hinc thimiama dabunt, hinc balsama prima reponunt, thus myrramque ferunt, hinc thimiama dabunt.

Dat scola greca melos et plebs romana susurros
et uariis modulis dat scola greca melos.
Kyrie centuplicant et pugnis pectora pulsant
Criste, faueto! tonant, kyrie centuplicant.

20

25

30

35

40

45

50

55

60

E

INUITATUR AD ORATIONEM.

Sollicitemus ob hoc dominum prece, carmine, lingua,

et matrem domini sollicitemus ob hoc.

Virgo Maria, tuos clementius aspice natos,
exaudi famulos, uirgo Maria, tuos!

Supplicibus lacrimis tibi grex cum spargitur urbis,

alma Maria, faue supplicibus lacrimis.

Turba gemit populi, modico discrimine leti,

sancta Maria, tibi turba gemit populi.

Sancta dei genitrix, romanam respice plebem
OTTONIque faue, sancta dei genitrix.
TERCIUS OTTO tuę nexus solamine palmę

presto sit uenię TERCIUS OTTO tuę.

Hic tibi, si quid habet, deuoto pectore prestat,
spargere non dubitat hic tibi, si quid habet.
Gaudeat omnis homo quia regnat TERCIUS OTTO,
illius imperio gaudeat omnis homo.

IX. EGREDERE EMANUEL.
SABBATO AD VESPERAS.

Gredere Emanuel,

quem nuntiauit Gabrihel,
uti sponsus de thalamo

uirginis matris utero

Spiritus sancti opere,
sine uirili semine,
per tuum natalicium
delens Eue flagitium.

Verbum procedens a patre,
lumen uerum de lumine,
deus de celis, humilis

homo nobis uisibilis.

Da, ut lege deposita

tua simus sub gratia,

ΙΟ

qui aperis diu clausum
bonis intrandi aditum.
Seruos ueni redimere
tuo sacrato sanguine,

5 fac nos tecum resurgere,
deuic to mortis principe,

Vt cum sanctis perenniter
laudes soluamus pariter
seculorum altissimo

regi ouantes domino.

Laus sit patri et filio
cum spiritu paraclyto,
unitati sit gloria

per infinita secula. Amen.

65

15

20

25

« PreviousContinue »