Page images
PDF
EPUB

SCRIPTORES

RERUM GERMANICARUM

IN USUM SCHOLARUM

EX

MONUMENTIS GERMANIAE HISTORICIS

SEPARATIM EDITI.

VITAE

SANCTI BONIFATII

ARCHIEPISCOPI MOGUNTINI.

HANNOVERAE ET LIPSIAE

IMPENSIS BIBLIOPOLII HAHNIANI

1905.

VITAE

SANCTI BONIFATII

ARCHIEPISCOPI MOGUNTINI.

RECOGNOVIT

WILHELMUS LEVISON.

HANNOVERAE ET LIPSIAE

IMPENSIS BIBLIOPOLII HAHNIANI

1905.

HOC VOLUMINE CONTINENTUR:

Pagg. Prooemium auctore B. Krusch

V-VI Praefatio

VII-LXXXV 1. Vita Bonifatii auctore Willibaldo

VII-XLVII 2. Martyrologium Fuldense

XLVII-XLVIII 3. Vita altera Bonifatii auctore Traiectensi XLVIII-LVI 4. Vita tertia Bonifatii .

LVI-LVIII 5. Vita quarta Bonifatii auctore Moguntino LVIII-LXII 6. Vita quinta Bonifatii

LXII-LXIII 7. Vita Bonifatii auctore Otloho

LXIII-LXXX 8. Legenda Bonifatii Hamelensis

LXXX 9. Compilatio Fuldensis .

LXXX-LXXXIII 10. Legenda Thuringica

LXXXIV-LXXXV Addenda.

LXXXVI 1. Vita Bonifatii auctore Willibaldo

1-58 II. E martyrologio Fuldensi .

59—61 III . Vita altera Bonifatii auctore Traiectensi

62—78 IV. Vita tertia Bonifatii

79-89 V. Vita quarta Bonifatii auctore Moguntino

90-106 VI. E Vita quinta Bonifatii

107–110 VII. Vita Bonifatii auctore Otloho

111—217 Index personarum et locorum

218–229 Index rerum et verborum.

230-241

HANNOVERAE. TYPIS CULEMANNORUM.

[blocks in formation]
[ocr errors]

PROOEMIUM. Willibaldi quem de vita Bonifatii scripsit liber, unde posteriores auctores pendent omnes, ad vetustissimum eundem optimum codicem Frisingensem potissimum recensendus est, atque miro casu accidit, ut hic ipse omnino fugerit virum doctissimum, qui Monumenta Germaniae auspicatus etiam quem dixi librum in meliorem statum redegit, idem permagni quidem a subsequentibus editoribus existimaretur neque vero ita adhiberetur, ut par erat. Codex enim quamvis in rebus minimis persaepe approbandus sit, tamen mendis suis non eget, eaque ad reliquos codices emendari licet ex altero exemplari nunc deperdito ortos. Ad unguem igitur exscriptus ille genuinum Willibaldi textum minime exhibet, sed lectiones ipsius haud raro notis adscribendae sunt, atque hac ipsa difficultate ratio edendi quam maxime impeditur, quibusnam locis reliqui libri anteponendi sint. Nunc primum quotquot inveniri poterant codices a sodali meo et examinati et in ordinem digesti sunt, atque melioribus electis, amplus apparatus ad regulas artis compositus neque vento quodam conflatus est. Porro de Bonifatio etiam auctores posterioris aevi audire interest, licet ad sancti historiam non faciant, unde quae illi aut iteraverunt aut a veritate recedentes amplificaverunt, ea latius admissa sunt, quam alias soliti eramus. Praeterea plerique eorum ordini aut ecclesiae monasteriove, quibus addicti erant, consulentes, de moribus actibusque aevi sui res aliquot memoria dignas tradiderunt. Radbodus episcopus Traiectensis, auctor ingenua quadam simplicitate praeditus, qua Fresones cum piscibus comparavit Martinumque erinaceum caelestem appellavit, collegis suis Bonifatium exemplum proposuit huiusque virtutibus illorum opposuit arrogantiam, luxuriam, avaritiam neque sanctis gratulabatur morbos sanantibus, sed ut erat vir peritissimus, vitia ab eis exstirpari maluit. Auctor vitae quartae non solum sui monasterii, scilicet S. Victoris Moguntini, negotia gessit, sed pro ecclesiae metropolitanae commodis laboravit atque iura archiepiscopi in ipsum papam defendit.

« PreviousContinue »