Page images
PDF
EPUB

hac editione excerptas Pertz in notis Vitae Willibaldianae subiunctis attulit; c. 15-17. Jaffé l. 1. p. 506. iteravit. Vitam in linguam Germanicam vertit Külb l. l. II, 306–326.

IV.

Vita tertia Bonifatii.

5

In eadem fere regione atque opusculum Radbodianum tertia Vita Bonifatii composita est, cuius de aetate non satis constat, nisi quod post a. 917. et ante a. 1075. auctor eam scripsit, cum et ipse Hucbaldi Vita Lebuini usus sit et opusculum ipsius Adamo canonico Bremensi clarissimo 10 praesto fuisse videatur1. Auctor inprimis Willibaldo nititur, etsi verba eius raro servavit; deinde nonnulla e Liudgeri Vita Gregorii, quam ipse citavit, deprompsit, ita ut cum eadem tredecim annos apud Willibrordum transactos Bonifatio temere attribuerit3, tum pauca ex huius Vita II. 15 (Radbodi) addidit. Nonnulla Vitae Lebuini debebat, quam Hucbaldus monachus Elnonensis celeberrimus († 930) tempore Baldrici episcopi Traiectensis (917-976) composuerat, capite octavo gesta Bonifatii enarrans 5. Ibi Wiltenburg nomen Traiecti antiquum, interpretationem nominis Bonifatii, 20 numerum sociorum martyris reppererat. Denique Alevini Vitam Willibrordi ita adhibuit, ut nonnulla ex hoc ad Boni

[ocr errors]

1) Adamus in Gestis Hammaburgensis ecclesiae I, 11 (SS. VII, 287; editio 2. inter SS. R. German., 1876, p. 8) de Bonifatio agens desinit: Gesta eius plenaria manu a discipulis edita sunt, qui eum ferunt 25 agonizasse cum aliis quinquaginta et amplius commilitonibus suis anno ordinationis suae 37; ipse est annus dominicae incarnationis 755, Pippini iunioris 14. Anni ordinationis et incarnationis e Willibaldo (c. 8. ex.) pendent; sed numerum sociorum ad gesta sancti alia referri non posse nisi ad Vitam III. c. 12, recte monuit 30 Lappenberg (Archiv' VI, 791). Conveniunt ea quae Adamus paulo supra scripsit: Winifridus cui postea cognomentum ex virtute erat Bonefacius (cf. Sallustii Iug. c. 5, 4), comparata cum eadem Vita c. 5: nomenque illi propter sua bona opera Bonifacius inposuit. 2) V. III. Bonifatii c. 8: beatum Gregorium cuius etiam vir- 35 tutum apud nos habentur volumina. 3) Ib. c. 3. 4) De prologo Hucbaldi inedito v. V. Rose, 'Verzeichniss der Latein. Hss. der Kgl. Bibliothek zu Berlin' II, 2, 1903, p. 850; cf. versus Iudionis (MG. Poetae IV, 274). Ipsam Vitam ad editionem Surianam (Migne CXXXII, 877-894) citavi, cum Pertzianae (SS. II, 361 sqq.) complura desint. 40 5) Caput 8. Hucbaldi partim Willibaldo niti videtur, sed multa ad verbum fere e Chronico Laurissensi minore (a. 5. 7. 12. 17. Pippini, SS. I, 115 sq.; ed. Waitz, 'Die kleine Lorscher Franken-Chronik' l. l. p. 410 sqq.) descripta sunt, cuius codex Elnonensis saec. IX. exaratus atque sine dubio ab Hucbaldo adhibitus adhuc extat, hodie Valentianensis 45 n. 343 (330 bis). 6) V. III. Bonifatii c. 3. 5. 12. Hucbaldum minime e Vita pendere, inde mihi effici videtur, quod, quae Hucbaldus dubitans

fatium transtulerit, fingens, eum petente duce Francorum in secundo itinere Romano a papa archiepiscopum consecratum esse (c. 5), cum pallium multo post nactus sit atque, etsi iterum Romae commoratus dignitate episcopali ornatus 5 est, Karolo tamen auctore ea ipsi minime contigerit. Neque quas dixi vitis accuratius usus est, cum iter Fresonicum primum omnino silentio praetermiserit atque ordinem perturbaverit, iter Romanum primum post tempus cum Willibrordo actum collocans (c. 4), neque recte statuerit Lullo post ipsum 10 Willibrordi obitum (a. 739) episcopatum Moguntinum tradidisse Bonifatium (c. 7), qui ei tum praepositus nondum erat. Vitae nonnulla quoque insunt ab ipso auctore omnino excogitata, veluti verba a sociis ante martyrium prolata. Cum Vitam Gregorii citaverit ab episcopo Monasteriensi 15 compositam, Henschenius1 ipsum Monasteriensem fuisse coniecit temere 2. Traiecti eum potius degisse crediderim, cum non solum e fontibus adhibitis Traiectenses ad sanctos spectent Vitae Willibrordi et Gregorii, ab auctore Traiectensi Vita II. Bonifatii composita sit, episcopo Traiectensi Vita 20 Lebuini dedicata, sed etiam eiusdem urbis auctor non semel meminerit (cf. c. 3. 7. 8. 13), ita ut Traiecti martyres sepultos esse narraverit (c. 13), non addens, Bonifatium Moguntiam Fuldamque translatum esse 3.

Hac Vita Bonifatii auctor Catalogi episcoporum Tra25 iectensium (saec. XIV) et Iohannes de Beka in Chronico 5 usi sunt, plura Iohannes de Leydis (III, 1. 2. 9. 10. 15. 16. 18) ex eadem descripsit; eandem Trithemius legisse videtur1.

30

1a) Codex Parisiensis n. 10870 (Suppl. lat. 544, 2), saec. XII XIII, olim Epternacensis, fol. 38-43.

1b) Codex Bruxellensis n. 8059, saec. XV. rescriptus, olim (fol. 214) liber monasterii sancti Pauli in Traiecto, deinde musei Bollandiani P. Ms. 22, fol. 46–48′.

de nomine Bonifatii (ut quidam volunt) et de numero sociorum (ut ferunt) protulit, quasi fama ea accepisset, auctor Vitae Bonifatii sine ulla dubi35 tatione enarravit; nam de rebus quas litteris mandatas acceperat Hucbaldus aliter locutus est (cf. c. 2. sicut in Gregorii papae gestis legimus; c. 8. sicut de eo legitur, scil. in Chron. Lauriss.). p. 454. 2) Id quod iam Rettberg, 'KG. Deutschlands' I, 333 recte monuerat. 3) Attamen inter loca, quibus beneficia per martyres prae40 starentur, Fuldam enumeravit, Radbodum (c. 17) secutus.

1) L. l.

4) Ed. Muller, 'Bijdragen en Mededeelingen' XI, 1888, p. 487. 5) Ed. Buchelius p. 14 sqq. 6) Ed. Sweertius 1. 1. p. 38 sqq.; cf. supra p. LIV, n. 6. Iohannes codice usus est, qui plerumque cum nostro 1b conveniebat, etsi etiam lectiones classis 2 inerant. 7) De viris illustribus ordinis 45 S. Benedicti III, 174. 185 (Opera ed. Busaeus, 1605, p. 94 sq.); cf. infra p. 88, 7. 17. 8) Cf. supra p. XXII.

1c) Codex Compendiensis, e quo Mabillonius Vitas Willibaldi et Otlohi editurus frustula nonnulla adnotavit1, hodie latet.

2a) Codex Rheno-Traiectensis n. 390 (Eccl. 23, antea 2480 et 288m), olim pertinens ad Carthusienses 5 prope Traiectum inferius, ibique a. 1421. finitus (fol. 254′), fol. 1-2'.

26) Codex Hagensis L. 29 (Weesp 14), a. 1461. in Weesp finitus (fol. 326′), olim liber sororum Sancte Katerine Muden 2, fol. 24'—25′.

10

2c) Codex Coloniensis archivi urbani n. 164, olim Wallrafianus VI, 21, a. 1463. Coloniae finitus, fol. 53' -57'. Vitam III. Bonifatii, fol. 305'-310'. Vitam alteram (nobis 2a) continet 3. Textus post c. 6. e Vincentio Bellovacensi interpolatus atque in c. 13. ampliatus est (p. 83. 89). 15 Codex Rheno-Traiectensis n. 392 (Eccl. 132, antea 255 s et 295 s), saec. XV, olim Carthusiensium prope Traiectum 'ex testamento domni Ghiisberti de Dorp' apud eosdem sepulti (fol. 7), fol. 76-76'. epitomen Vitae III. continet (inc. Bonifacius primus post sanctum Willibrordum, 20 des. ad Traiectum perduxerunt et honorifice sepelierunt).

Codicem la Iacobus Schwalm v. c. contulit, reliquos ipse adhibui. Menda librorum 2a. b. c peculiaria in universum non adnotavi neque quisquilia inutilia ex 1b admisi.

Henschenius et Papebrochius l. l. p. 481-483. 25 Vitam publici iuris fecerunt, adhibitis tribus codicibus, scil. proprio ipsorum, qui 'Vitas sanctorum per singulos menses et pluribus libris distributas' continebat, Traiectensi S. Salvatoris, cui etiam Vita II. inerat, denique schedis D. Lindani; partem extremam iteravit Pertz l. 1. p. 353, n. 39. 30 Vitam in sermonem vernaculum transtulit Külb l. l. II, 327-336.

V.

Vita quarta Bonifatii auctore Moguntino.

6

Moguntiae satis prolixam Bonifatii vitam auctor con- 35 didit, qui quas fama acceperat narratiunculas et fabulas collegit, cumque Willigisum archiepiscopum (975 - 1011)

1) L. l. p. 2. 42. 54. 89. 90. 2) Cf. Analecta Bolland. VI, 174. 3) Cf. supra p. LV. De codice Coloniensi, qui Serario notus erat, cf. ib. n. 1. 4) Quae ad librum nostrum 1b spectare non possunt. 5) Cf. 40 supra p. LV. 6) Cf. c. 6: fertur, c. 1. 3. 10. 11: ut ferunt, c. 2. 10:

ut dicunt.

'beatae memoriae patrem' coluerit1, postea ipsum degisse opus est neque vero adeo multo post, cum Vita eadem ante a. 1066. ab Otloho adhibita sit2. Quamquam de Moguntia scripsit (c. 10): In eadem quippe civitate, ut accole 5 illius putant, tamen in ipsa urbe aut prope eam degebat, quippe qui rerum Moguntinarum compluribus locis satis curiosum se praebuerit, easdem multis exposuerit: scilicet fabulas ad Geroldum et Gewelib episcopos eiusdem oppidi spectantes, donationem, quam hic honore abdicato S. Martino 10 Moguntino dedisset (c. 1), alia praedia eidem ecclesiae concessa, quorum raptores poenas periurii luissent (c. 6). Meminit baptisterii S. Iohannis (c. 10), trunci cuiusdam ad Aldebertum haereticum referendi, qui 'supra portam quae ducit ad Sanctum Albanum' suspensus diu a transeuntibus 15 visus esset (c. 2). Homines trans Rhenum habitantes 'orientales' vocavit (c. 3. 5. 7. 9. 11), Moguntinos vero finitimosque 'citeriores' (c. 11). Denique ad finem pergens complura eaque utilia de ecclesia S. Victoris extra muros sita enarravit (c. 13), ita ut eum e numero canonicorum ibi degentium 20 fuisse inde ab aevo Henscheniis fortasse recte conclusum sit. Res gestas Bonifatii ordine debito adeo non persecutus est, ut contra res complures minus inter se cohaerentes collegerit, quae nullius auctoritatis sunt erroribusque scatent. Itaque, ut pauca afferam, primis verbis fratrem Pippini falso Karolum 25 nominavit; Bonifatium scripsit, ut primum e Britannia venisset, Gewelib deposito, sedi Moguntinae praepositum et a Gregorio papa episcopum ordinatum esse (c. 1); denique Stephanum papam a Romanis (pro Langobardis) insolenter, ut

mos eorum est, petitum ad Francos fugisse, ubi Chrode30 gangum episcopum Mettensem ordinasset, Bonifatio laesa iura metropolitana indignante (c. 8), licet ille tunc (a. 754) iam per duodecim annos dignitate episcopali frueretur. Fabulas auctorem auditu accepisse facile crediderim; sed vestigia poematis, quae Rettbergius deprehendisse sibi vide

4

35 1) Vita IV. Bonifatii c. 13. Res nonnullae huius capitis cum Vita Burchardi episcopi Wormatiensis (1000-1025) conveniunt neque vero adeo, ut alterum opusculum auctori alterius notum fuisse pro certo affirmaverim. 2) V. Bonifatii auct. Otloho I, 24. 25. 41-43. II, 20— 22. 29-31. Quod Otloh I, 24, res 'in libro quodam antiquo' scriptas 40 repperisse voluit, hoc de loco infra p. LXIV. disserui. 3) L. 1. p. 453. 4) KG. Deutschlands' I, 573; cf. H. Hahn, ‘Jahrbücher des fränkischen Reichs 741-752', 1863, p. 203; J. P. Müller, 'Bonifacius' II, 1870, p. 28, n. 58.

batur, minime assequor. Verba enim, quae Gewelib interfectorem patris occisurus dixisse fertur1, apud Otlohum 2 demum in orationem poeticam redacta leguntur, neque disticha ad episcopum eundem et Geroldum patrem spectantia huius opinionis testimonia proferre licet, quippe quae aevum 5 posterius sapere mihi videantur 3. Praeter narrationes fama traditas Vitam Willibaldianam auctor adhibuit, quam 'historiam passionis' vocavit (c. 9), eumque de ipso Willibaldo plura rettulisse supra monui, quibus vix maiorem fidem habuerim quam aliis, quae primum apud eum apparent. 10 Etiam Vita Sturmi auctore Eigilo usus est (c. 9-11), immutatis eis, quae Lullo Moguntino invidiam facere poterant (c. 10). Denique fabella de mirabili piscatu Fuldensi (c. 12) similiter iam a primo biographo Pirminii narrata erat, sed ipsum adhibitum esse statuere nolim nescioque, an 15 haec quoque fama intercedente atque augente ad nostrum auctorem pervenerit.

Vita igitur ad res saeculi VIII. cognoscendas inutilis est, etsi auctor pro aetate sua memorabilia quaedam de gladio Pippino a pontifice Romano oblato et controversia inter hunc 20 Bonifatiumque agitata (c. 8)5 rettulit. Otlohum hoc opusculo

25

1) Vita IV. Bonifatii c. 1: 'En', inquid Gewelib, 'accipe quo patrem vindico ferrum'. Dictoque pariter transfodit eum. 2) V. Bonifatii I, 41: 'Accipe iam ferrum, quo patrem vindico carum'. Haec igitur dicens, gladio mox perfodit illum. 3) Episcopus in iisdem Gervilio audit velut apud recentiores neque Geoleob, Gewiliob, Gewilieb, Gewelib, quod ipsi apud Bonifatium (epist. 60, p. 325), in Vitis eiusdem auctore Moguntino et Otloho, denique in catalogis episcoporum (SS. XIII, 311 sqq.) nomen attributum est. Disticha quantum scio primus in lucem protulit Gaspar Bruschius, Magni operis de 30 omnibus Germaniae episcopatibus epitomes tomus primus, Noribergae 1549, fol. 5. 105′-106'; e Bruschio ea deprompsisse videtur Iohannes Latomus in Catalogo episcoporum Moguntinorum ad a. 1582 (Mencken, SS. R. Germ. III, 1730, col. 437 sq.); denique Nicolaus Serarius, Moguntiacarum rerum libri, 1604, p. 259. 261, sine dubio e Latomo pendet. 35 Duos versus hexametros, quibus sedes metropolitana Wormatia Moguntiam translata celebratur, quique ut post Otlohum certe orti, ita iam ante Bruschium a monacho Kirschgartensi e Chronico episcoporum Wormatiensium allati sunt (ed. Boos l. 1. p. 11), minime cum distichis illis coniungere licet, quae nescio an Bruschio demum poetae originem 40 debeant. Ex ipso ea ad Vitam Moguntinam adnotare mihi visum est. 4) Supra p. VIII. 5) Fr. Görres, 'Ein Conflict des h. Bonifacius mit Papst Stephan III.' (Pick, 'Monatschrift für rheinisch - westfälische Geschichtsforschung' II, 1876, p. 358–377), de hoc capite agens, nimiam fidem auctori habuit. Sed nescio, an narratio ad controversias spectet 45 saeculo XI. inter pontifices Romanos et archiepiscopos Moguntinos

« PreviousContinue »