Page images
PDF
EPUB

ས་

ORATIO

HABITA IN SACELLO COLLEGII TRINITATIS

APUD CANTABRIGIENSES.

IN FUNERE ROBERTI SMITH, S. T.P.

EJUSDEM COLLEGI MAGISTRI.

Februarii 8, 1768.

SATIS mihi perspectum est, Academici, quàm tristis, quàm verè luctuosa dicendi adsit occasio Funebris ista pompa, solenne hoc silentium, veneranda hujus loci religio, omnium denique ordinum concursus insolitâ quâdam trepidatione animum percellunt atque labefactant. Ecquem verò deflemus? Magistrum nostrum, munificentissimum doctrinæ fautorem, hujusce domûs, immò totius orbis literati præsidium et decus. En relliquias viri extra omnem dubitationis aleam longè maximi! En! ille coram oculis jacet, qui nos jacentes erigere solebat: exanimis, qui nobis animam spiritumque dedit: vitâ carens, qui studiis nostris vitam viresque ministravit. Dum vos, Academici, tanto et tam præclaro viro justa parentalia ritè persolvitis, liceat mihi singulares illius virtutes et vitæ rationem pauculis delibare: liceat mihi testimonium hoc qualecunque pietatis erga patronum optimum in medium proferre.

Hunc à tenerrimis usque annis artium ingenuarum amantissimum in suo gremio recepit Alma Mater. Diu fovit; maximisque honoribus insignivit. Sub auspiciis felicissimis togam induit: namque intra hosce parietes literarum tyrocinium fecit. Cotesium habuit fidissimum amicum, juventutis suæ integerrimum custodem; quîcum diu in eodem cubiculo amantissimè et conjunctissimè vixit. Præclara de illo etiam tunc temporis augurari omnes. O beatas hasce ædes, quæ simul Newtonum, Cotesium, Smithium viderunt, uno eodemque amicitiæ vinculo colligatos arctissimè, in iisdem studiis diligentissimè occupatos, eâdem morum suavitate ornatissimos! Triumviratum sanè omni laude majorem! qualem nulla ætas antea vidit, qualem posteri videre desperabunt!

Aspicite tamen incertas hominum spes, et conditionis nostræ inevitabilem necessitatem. In ipso ineuntis ætatis flore crudelis et repentina mors rapuit Cotesium. Quis ei famâ et honoribus potiùs succederet, quàm Smithius noster? Successit quidem, et tantâ cum dignitate gravissimo muneri se parem exhibuit, ut at omnibus palmam laudis facilè reportaret. Actum agerem, Academici, si vobis fusiùs enarrarem quàm amabili sermonis facilitate arduas quasque scientiarum partes explicuerit! quàm enucleatè dixerit! quàm compositè, quàm ornatè! Hoc certè affirmari potest, et verbo absit invidia! Neminem

jam esse superstitem, qui in hisce rebus illi etiam longo intervallo sit exæquandus. Haud opus

erit pluribus exponere, quot et quàm penè incredibiles progressus in re literariâ fecerit. Non ille tritis aliorum vestigiis insistit. Propriâ fretus Minervâ scientiæ pomoeria magis magisque dilatat nova invenit, inventa illustrat.

Newtonus erat ille, quem præsago quodam ardore posteris quasi indigitavit Seneca. Cartesianas errorum nebulas diluit, dissipavit. Philosophiam ipsam è tenebris plusquàm Egyptiacis eripuit. Hujusce tanti et tam divini viri se æmulum ostendit dilectissimus ejus amicus et popularis. Ad augendam atque amplificandam Optices scientiam se accinxit. Nemo hanc Spartam meliùs adornavit. Diversas luminis species, à Newtono primùm denudatas, interiùs penetravit: varios Iridis colores mirificè retexit; universam visionis Oɛwprav accuratè descripsit. Quid memorem opus illud tam pulcro rerum ordine concinnatum, tam eleganti demonstrationum serie contextum, tam denique omnibus numeris absolutum, ut in manus Academicæ Juventutis meritissimò tradatur? At licèt in sacrosanctis Matheseos penetralibus nemini fuerit secundus, hisce tamen severioribus rebus non se totum dedit. Mansuetiores musas feliciter excoluit: Poësin et pulcriores classicorum amoenitates adamavit. Dulcissimam illam artem præcipuè habuit in deliciis, quæ apud omnes gentes, apud omne ævum

divina audiit. Hâc sæpè recreavit et refecit animum gravioribus fatigatum studiis: huic horas subsecivas consecravit. Sic omnibus politioris ingenii se magnoperè commendavit. Sic, exemplo admodùm luculento, ostendit "magnum philosophum à Musis et Gratiis haudquaquam abhorrere."

Non est itaque cur miremur virum, tam egregiis animi dotibus instructum, ad amplissimos quosque honores evehi. Diu perlegerat in Academiâ: diu arduam istam juventutis instituendæ provinciam maximâ omnium laude susceperat. Ex umbratili hâc nostrâ vitâ in aulam, in publicam hominum lucem, evocatur. Conspicite eum celsissimi atque augustissimi Principis præceptorem optimum. Dignus sanè, cui tam grande munus fuerit demandatum; qui regium juvenem instrueret, efformaret. Hinc quidem famam sibi derivavit verè immortalem. Desideratissimo huic principi pacem, incolumitatem libertatem religionem, bona omnia debemus. Atque ideo præceptori dignissimo, unde quasi à fonte hæc omnia effluxerint, laudes suas denegare improbum foret ac planè ingratum.

Ob hæc tanta et tam præclara merita regio favore hisce ædibus præpositus est. Hic unicè idoneus esse videbatur, qui Barovio Bentleioque succederet; unicè dignus, qui in perturbato rerum statu gubernaculum teneret. Et meherculè adeò sapienter atque honorificè se semper

gessit, ut de eo nemo tacère bonus, nemo malus conqueri posset. Summâ cum laude, et in exemplum posteris omnibus, comiter placidèque omnia temperavit. Quali cum splendore dignitatem suam sustinuit! Quot et quanta illi debemus! Illius ope atque consilio auctos reditus, ærarium cumulatè locupletatum, splendida ædi ficia, florentissimam denique societatem vidimus. Nihil ei erat antiquius, quàm fovere doctrinam, virtuti stimulos adhibere, ambitionem honestam incitare, favere bonis, malos cöercere, ita denique se benevolum præstare ut communis omnium parens videretur. Apud nos senectutem egit placidam simul et illustrem. Apud nos

Sed eheu! solennis hæc frequentia satis ostendit, cui lugubres hasce exequias reddamus. Quan qam ad eam ætatem progressus est vir longè optimus, ut è vitâ veluti ex arbore non per vim evulsus, sed suo tempore ipsâ maturitate collapsus esse videatur, illius tamen mors acerba et immatura non potest non haberi.-Nimis justam, divine vir! lugendi occasionem nunc primùm dedisti. Tuâ quidem causâ nihil est quod lugeamus: nobis solummodò est dolendum. Satis tibi vixisti, satis naturæ, satis gloriæ: tuis autem et collegio huic nondum satis. Memoria tui in animis nostris nunquam non infixa penitùs inhærebit : neque priùs de te silebitur, quàm ipsæ literæ conticuerint. Te præcipuè colent et venerabuntur juvenes tui purpurati, quos vivus spe, præ

« PreviousContinue »