Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

XX.

MARBO D.

I. DE RESURRECTIONE MORTUORUM.

Credere quid dubitem fieri quod posse probatur,
Cuius et ipse typum naturae munere gesto?
Quaque die somno, ceu mortis imagine pressus,
Rursus et evigilans veluti de morte resurgo;
Ipsa mihi sine voce loquens natura susurrat:
Post somnum vigilas, post mortis tempora vives.
Clamat idem mundus, naturaque provida rerum,
Quas Deus humanis sic condidit usibus aptas,
Ut possint homini quaedam signare futura.
Mutat luna vices, defunctaque lumine rursum
Nascitur, augmentum per menstrua tempora sumens;
Sol quoque, per noctem quasi sub tellure sepultus,
Surgens mane novus reditum de morte figurat:
Signat idem gyros agitando volubile coelum,
Aëra distinguens tenebris et luce sequente.
Ipsa parens tellus quae corpora nostra receptat,
Servat in arboribus vitae mortisque figuram,
Et similem formam redivivis servat in herbis.
Nudatos foliis brumali tempore ramos,

5

10

15

20 Et velut arentes mortis sub imagine truncos

In propriam speciem frondosa resuscitat aestas; Quaeque peremit hyems nova gramina vere resurgunt,

Ut suus incipiat labor arridere colonis.

Nos quoque spes eadem manet et reparatio vitae, 25 Qua revirescat idem, sed non resolubile corpus. An mihi subiectis data sit renovatio rebus, Totus et hanc speciem referens mihi serviat orhis, Me solum interea premat irreparabile damnum? Et quid erit causae modico cur tempore vivens, 30 Optima pars mundi, vitaeque Datoris imago, Post modicum peream, sublata spe redeundi, At pro me factus duret per saecula mundus? Nonne putas dignum magis inferiora perire Irreparabiliter, quam quae potiora probantur? 35 Sed tamen illa manent, ergo magis ista manebunt.

5

10

II. ORATIO AD DOMINUM.

Deus-homo, Rex coelorum,
Miserere miserorum ;

Ad peccandum proni sumus,
Et ad humum redit humus;
Tu ruinam nostram fulci
Pietate tua dulci.

Quid est homo, proles Adae?
Germen necis dignum clade.
Quid est homo nisi vermis,
Res infirma, res inermis?

[blocks in formation]
« PreviousContinue »