Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Lava quod est sordidum, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium; Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum, Rege quod est devium!

Da tuis fidelibus
In te confitentibus
Sacrum septenarium ;
Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium!

20

25

30

XIX.

PETRUS DAMIANI.

I. DE DIE MORTIS.

Gravi me terrore pulsas, vitae dies ultima; Moeret cor, solvuntur renes, laesa tremunt viscera, Tuam speciem dum sibi mens depingit anxia.

Quis enim pavendum illud explicet spectaculum 5 Cum, dimenso vitae cursu, carnis aegra nexibus Anima luctatur solvi, propinquans ad exitum?"

10

Perit sensus, lingua riget, resolvuntur oculi, Pectus palpitat, anhelat raucum guttur hominis, Stupent membra, pallent ora, decor abit corporis :

Ecce! diversorum partes confluunt spirituum: Hinc angelicae virtutes, illic turba daemonum. Illi propius accedunt, quos invitat meritum.

Praesto sunt et cogitatus, verba, cursus, opera; Et prae oculis nolentis glomerantur omnia: 15 Illuc tendat, huc se vertat, coram videt posita.

Torquet ipsa reum sinum mordax conscientia:
Plorat apta corrigendi defluxisse tempora!
Plena luctu caret fructu sera poenitentia.

Falsa tunc dulcedo carnis in amarum vertitur, Quando brevem voluptatem perpes poena sequitur; 20 Iam quod magnum credebatur nil fuisse cernitur.

Atque mens in summae lucis gloriam sustollitur,
Aspernatur lutum carnis quo mersa pervolvitur,
Et ut carcerati nexu laetabunda solvitur.

Sed egressa durum iter experitur anima, Qua incursant furiosa dirae pestis agmina, Et diversa suis locis instruunt certamina.

Nam hic incentores gulae, illic avaritiae;
Alibi fautores irae, alibi superbiae:
Vitii cuiusque globus suas parat acies.

Iam si cedat una turma mox insurgit altera; Omnis ars tentatur belli, omnis pugnae machina, Ne ab hostium pudore sic evadat anima.

O quam torva bellatorum monstra sunt feralium! Tetri, truces, truculenti, flammas efflant naribus; Dracontea tument colla; virus stillant faucibus.

Serpentinis armant spiris manus doctas proeliis;
His oppugnant adventantes telis velut ferreis ;
His quos attrahunt, aeternis mancipant incendiis.

25

30

35

40

Quaeso, Christe, Rex invicte, tu succurre misero! Sub extrema mortis hora cum iussus abiero, Nullum in me ius tyranno praebeatur impio!

Cadat princeps tenebrarum, cadat pars tartarea! Pastor, ovem iam redemptam tunc reduc ad patriam, 45 Ubi te vivendi causa perfruar in saecula!

[blocks in formation]
« PreviousContinue »