XV. THEODULPHUS. IN RAMIS PALMARUM. Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor, Cui puerile decus promsit Hosanna pium. Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor, Cui puerile decus promsit Hosanna pium. 5 10 II. ANTIPHONA. GLORIA IN 'EXCELSIS. Grates nunc omnes reddamus Domino Deo, De diabolica potestate. Huic oportet, ut canamus cum angelis semper: III. DE NATIVITATE DOMINI. Eia recolamus laudibus piis digna huius diei car mina, In qua lux nobis oritur gratissima. Noctis interit nebula, pereunt nostri criminis umbracula: Hodie seculo maris stella est enixa novae salutis gaudia, 5 Quem tremunt barathra, mors cruenta pavet (ipsa a quo peribit mortua). Gemit capta pestis antiqua, coluber lividus perdit spolia. Homo lapsus, ovis abducta, revocatur ad aeterna gaudia. Gaudent in hac die agmina angelorum coelestia, Quia erat drachma decima perdita et est inventa. 100 culpa nimium beata, qua redempta est natura. Deus, qui creavit omnia, nascitur ex foemina. Mirabilis natura, mirifice induta, Assumens quod non erat, manens quod erat. Induitur natura divinitas humana: quis audivit talia, dic, rogo, facta? 15 Quaerere venerat pastor pius, quod perderat; Induit galeam, certat ut miles armatura: Prostratus in sua propria ruit hostis spicula; Auferuntur tela, in quibus fidebat; divisa sunt eius spolia; Capta praeda sua. Christi pugna fortissima salus nostra est vera, 20 Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam, In qua sibi laus est aeterna. |