Page images
PDF
EPUB

Ubi corpus illic jure congregantur aquilae; Quo cum angelis et sanctae recreantur animae, Uno pane vivunt cives utriusque patriae.

Avidi et semper pleni quod habent desiderant; Non satietas fastidit, neque fames cruciat : Inhiantes semper edunt, et edentes inhiant.

Novas semper melodias vox meloda concrepat,
Et in jubilum prolata mulcent aures organa,
Digna per quem sunt victores regi dant praeconia.

Felix coeli quae praesentem regem cernit anima,
Et sub sede spectat alta orbis volvi machinam:
Solem, lunam et globosa cum planetis sidera!

Christe, palma bellatorum, hoc in municipium Introduc me post solutum militare cingulum; Fac consortem donativi beatorum civium!

45

50

55

Probes vires inexhausto laboranti proelio, Nec quietem post procinctum deneges emerito, 'Teque merear potiri sine fine praemio!

60

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

III. ANTIDOTUM CONTRA TYRANNIDEM PECCATI.

Quid, tyranne! quid mínaris?
Quid usquam poenarum est,
Quidquid tandem machinaris:
Hoc amanti parum est.

Dulce mihi cruciari,

Parva vis doloris est:

"Malo mori quam foedari!"
Major vis amoris est.

Para rogos, quamvis truces,
Et quiquid flagrorum est;
Adde ferrum, adde cruces:
Nil adhuc amanti est.
C

[ocr errors][merged small][merged small]

15

20

Dulce mihi cruciari,
Parva vis doloris est:
"Malo mori quam foedari!"
Major vis amoris est.

Nimis blandus dolor ille!
Una mors, quam brevis est!
Cruciatus amo mille,
Omnis poena levis est.

Dulce mihi sauciari,
Parva vis doloris est:
"Malo mori quam foedari!"
Major vis amoris est.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »