Page images
PDF
EPUB

Et mane prima Sabbati

Ad ostium monumenti
Accesserunt discipuli. Alleluia.

Et Maria Magdalene,

Et Iacobi, et Salome

Venerunt corpus ungere. Alleluia.

In albis sedens angelus

5

10

[blocks in formation]

Discipulis astantibus,

In medio stetit Christus,

Dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia.

Ut intellexit Didymus.

15

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Beati qui non viderunt

Et firmiter crediderunt;

Vitam aeternam habebunt. Alleluia.

In hoc festo sanctissimo

Sit laus et iubilatio:

Benedicamus Domino. Alleluia.

Ex quibus nos humillimas

Devotas atque debitas

Deo dicamus gratias. Alleluia.

XXI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.

Urbs beata Ierusalem dicta pacis visio,
Quae construitur in coelis vivis ex lapidibus,
Et angelis coronata, velut sponsa nobilis.

Nova veniens a coelo, nuptiali thalamo 5 Praeparata, ut sponsata copuletur Domino; Plateae et muri eius ex auro purissimo.

Portae nitent margaritis, adytis patentibus;
Et virtute meritorum illuc introducitur
Omnis, qui ob Christi nomen hoc in mundo premitur.

10 Tunsionibus, pressuris expoliti lapides
Suis coaptantur locis per manum artificis,
Disponuntur permansuri sacris aedificiis.

Angulare fundamentum lapis Christus missus est,
Qui compage parietum in utroque nectitur,

Quem Sion sancta suscepit, in quo credens perma- 15

net.

Omnis illa Deo sacra et dilecta civitas,
Plena modulis et laude et canore jubilo,
Trinum Deum unicumque cum favore praedicat.

Hoc in templo, summe Deus, exoratus adveni,
Et clementi bonitate precum vota suscipe;
Largam benedictionem hic infunde iugiter.

Hic promereantur omnes petita accipere,
Et adepta possidere cum sanctis perenniter,
Paradisum introire, translati in requiem.

20

XXXV.

MARIA, SCOTIAE REGINA.

5

10

O Domine Deus!
Speravi in te;
O care mi Iesu !
Nunc libera me:
In dura catena,
In misera poena
Desidero te;
Languendo, gemendo,
Et genuflectendo
Adoro, imploro,
Ut liberes me!

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »