Spe modo vivitur, et Syon angitur a Babylone; O bona patria, lumina sobria te speculantur, 10 15 20 25 30 35 40 45 Candida lilia, viva monilia sunt tibi, Sponsa, Agnus adest tibi, Sponsus adest tibi, lux speciosa. Tota negotia, cantica dulcia dulce tonare, Tam mala debita, quam bona praebita coniubilare. Urbs Syon aurea, patria lactea, cive decora, Omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora. Nescio, nescio, quae iubilatio, lux tibi qualis, Quam socialia gaudia, gloria quam specialis: Laude studens ea tollere, mens mea victa fatiscit : 50 O bona gloria, vincor; in omnia laus tua vicit. Sunt Syon atria coniubilantia, martyre plena, Cive micantia, Principe stantia, luce serena: Est ibi pascua mitibus afflua praestita sanctis, Regis ibi thronus, agminis et sonus est epulantis. 55 Gens duce splendida, concio candida vestibus albis Sunt sine fletibus in Syon aedibus, aedibus almis; Sunt sine crimine, sunt sine turbine, sunt sine lite In Syon aedibus editioribus Israelitae. Urbs Syon inclyta, gloria debita glorificandis, 60 Tu bona visibus interioribus intima pandis: Intima lumina, mentis acumina te speculantur, Pectora flammea spe modo, postea sorte lucrantur. Urbs Syon unica, mansio mystica, condita coelo, Nunc tibi gaudeo, nunc mihi lugeo, tristor, anhelo : 65 Te quia corpore non queo, pectore saepe penetro, Sed caro terrea, terraque carnea, mox cado retro. Nemo retexere, nemoque promere sustinet ore, Quo tua moenia, quo capitalia plena decore; Opprimit omne cor ille tuus decor, O Syon, O pax, 70 Urbs sine tempore, nulla potest fore laus tibi mendax; O sine luxibus, O sine luctibus, O sine lite Splendida curia, florida patria, patria vitae ! Urbs Syon inclyta, turris et edita littore tuto, Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, saluto; Nec meritis peto, namn meritis meto morte perire, Nec reticens tego, quod meritis ego filius irae: Vita quidem mea, vita nimis rea, mortua vita, 75 Quippe reatibus exitialibus obruta, trita. Spe tamen ambulo, praemia postulo speque fideque, Illa perennia postulo praemia nocte dieque. 80 Me Pater optimus atque piissimus ille creavit; Ut videam bona, festaque consona, coelica festa. 85 Agmine splendida, stans duce, florida perpete lauro, 90 O bona patria, num tua praemia plena tenebo? O sacer, O pius, O ter et amplius ille beatus, 95 XXV. PETRUS VENERABILIS. 5 10 15 I. IN RESURRECTIONE DOMINI. Mortis portis fractis, fortis Et per crucem regem trucem Lumen clarum tenebrarum Sedibus resplenduit; Dum salvare, recreare, Hinc Creator, ne peccator Cuius morte nova sorte Vita nobis oritur. Inde Satan victus gemit, Unde victor nos redemit; |