Tu in arcto liberator,
Tu in lapsu relevator;
Motum praestas in provectu,
Spem conservas in defectu;
Si quis laedit, tu rependis;
Si minatur, tu defendis:
Quod est anceps tu dissolvis.
Quod tegendum tu involvis.
Tu intrare me non sinas
Infernales officinas;
Ubi moeror, ubi metus,
Ubi foetor, ubi fletus,
Ubi probra deteguntur,
Ubi rei confunduntur,
Ubi tortor semper caedens,
Ubi vermis semper edens;
Ubi totum hoc perenne,
Quia perpes mors gehennae.
Me receptet Syon illa,
Syon, David urbs tranquilla,
Cuius faber auctor lucis,
Cuius portae lignum crucis,
Cuius muri lapis vivus,
Cuius custos rex festivus.
In hac urbe lux solennis,
Ver aeternum, pax perennis:
In hac odor implens coelos,
In hac semper festum melos;
Non est ibi corruptela,
Non defectus, non querela;
Non minuti, non deformes,
Omnes Christo sunt conformes.