Page images
PDF
EPUB

Obligaverunt eciam se nobis fratres nostri per presentes, Nos adjuvare municionem vnam construere et firmare versus Albiam, dum nobis videbitur expedire. Annuimus eciam ipsis fratribus nostris, quod si bona aliqua ad civitatem Hamburgh pertinencia distraximus, per vendicionem vel infeodacionem vel impigneracionem, illa redimemus et eisdem restituemus libera et soluta. Ne autem dubium aliquod de predictis futuris temporibus oriatur, sigilla fratris nostri Comitis Gerhardi, et heredum Comitis Hinrici fratris nostri, cum sigillo nostro, presentibus sunt appensa. Datum et actum Plone, presentibus Hartwico Lupo, Hinrico de Kurne, et Elero, Echardo de Dorne militibus, et Domino Bertramo Kvle, et aliis quampluribus fide dignis. In inuentione Stephani Prothomartiris Anno Dni M. CCC. quarto.

In tergo:

Quedam diuisio terrarum dominorum Holtsacie.

(Duo sigilla in ligulis membranaceis fuere appensa, sed jamdudum avulsa.)

[blocks in formation]

Erbvertrag und Landestheilung des Grafen Johann mit den Grafen Gerhard und Heinrich von Holstein. 1304.

(Orig. membr. in Arch, Reg.)

In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Vniuersis presencia visuris Johannes dei gracia Comes Holtsacie et Stormarie salutem in domino sempiternam. Cum temporum mutabilitas omnia immutat, et ea, que fiunt sub tempore, simul euanescunt cum tempore, nisi scripto firmentur firmissimo. Huius rei gracia tam presentibus quam futuris volumus esse notum, quod nos, cum bona voluntate et mero consensu nostro ac heredum nostrorum, dilectis patruelibus nostris, Dominis Gerhardo et Henrico, Nobilibus Comitibus Holtsacie et in Scowenborgh, et eorum veris heredibus, de bonis fratris nostri dilecti Domini Adolfi, Nobilis Comitis Holtsacie et Stormarie, post mortem suam, si ipsum Comitem Adolfum iam dictum sine prole legitima descedere contigerit, dimittimus et contulimus terras infrascriptas, videlicet parrochiam Wlensick, parrochiam Steenbeke, parrochiam Radolfstede, Insulam dictam Billenwerder, et insulam dictain Ossenwerder, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis, in terminis hactenus ha

bitis et obtentis, sicuti dictus frater noster Comes Adolfus et nos habuimus et possedimus, libere et pacifice iure hereditario perpetualiter possidendas, tali apposita condicione, quod patrueles nostri prescripti, scilicet Comites Gerhardus et Henricus, ac heredes eorum, a nobis et a nostris heredibus sint perpetuo separati, non valentes de cetero ciuitatem Hamborgh aut reliqua bona fratris nostri sepedicti ratione impetitionis vel diuisionis attemplare. Ceterum pro dimissione et collatione terre prescripte, ad auxiliandum nobis contra quoslibet, qui nobis aut heredibus nostris preiudicium aut grauamen aliquod in bonis prefati fratris nostri inferre seu procurare presumpserint, patrueles nostri sepedicti erunt et manebunt iugiter obligati. Ad cuius rei euidenciain presencia fecimus sigilli nostri munimine roborari. Presentibus dominis et sacerdotibus, Henrico preposito in Porez, Thiderico et Stephano capellanis nostris, Elero sacerdote de Hadebodhe, Item militibus Dominis Marquardo dicto Soldeer, Johanne dicto Swin, Timmone dicto Blook, et Henrico dicto de Daam, Item Marquardo dicto Cathtescroge, et aliis quam pluribus fidedignis. Datum et actum Anno domini M. CCC. quarto, in die beati Ambrosii episcopi.

In tergo:

(Sigillum ex cera alba fere integrum.)

Super parochias Trittow, Vulensyk etc. et Billenwerder et Ossenwerder.

X.

Graf Heinrich von Holstein verkauft Malutekendorf an das Kloster

Cismar.

1304.

(Orig. membr. in Arch. Reg.)

In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Uniuersis presencia visuris Hen– ricus dei gracia Comes Holtsacie et in Scowenburgh salutem in domino sempiternam. Propter infirmas hominum memorias ne ea, que a nobis rationabiliter aguntur, obliuioni tradantur, sed contra varios futurorum euentus robur obtineant perpetue firmitatis, non solum voce testium, verum eciam testimonio literarum ea duximus certa noticia perhennare. Huius rei gracia notum esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod nos de consensu inclite uxoris nostre Helwigis, et fratris nostri dilecti Nobilis domini Gerhardi Comitis Holsacie, ac heredum nostrorum, villam nostram Malutekendorp, cum molendino et restagnatione

piscine adiacente, cum omni iure et vtilitate, qua nos possedimus, videlicet agris, cultis et incultis, lignis, pratis, paschuis, aquis, aquarumque decursibus, paludibus, et cum terminis suis hactenus habitis et obtentis. Hec omnia cum vniuersis eorum vsibus vendidimus ecclesie sancte Marie sanctique Johannis ewangeliste in Cyscemer ordinis sancti Benedicti, Lubicensis dyocesis, pro trecentis marcis denariorum Lubicensium pecunie numerate, nostro iuri in dicta villa per omnia renunciantes....entes eciam, vt predicte ville coloni liberi sint ab omni .... expeditione et seruiciis, brugwerch, borgwerch, greuenschath..... seruiciis, quibus dicte ville coloni molestari possent, absque defensione terre tempore .... 1) lanthwer communiter appellatur. Preterea vt nostra et vxoris nostre predicte ac heredum nostrorum memoria in prefata ecclesia perpetuis temporibus maneat stabilita, de iam dicta pecunia, scilicet de trecentis marcis denariorum predictorum quinquaginta marcas dominis fratribus prelibatis duximus relaxandum. Vt autem hec a nobis et a cunctis nostris heredibus rata permaneant et inconuulsa, Sigillorum nostri ac fratris nostri Domini Gerhardi supradicti appensione presencia decreuimus roborare. Testes huius sunt, Domini, Conradus de Reygnoldesburgh, Elerus de Haddebodhe, Johannes de Beveringhusen, Capellani nostri, Arnoldus de Visbeke, Henricus de Alverstorph, Godschalcus de Porsvelde, Tedleuus de Slescen, milites, Arnoldus de Visbeke aduocatus noster, Leo et Otto de Dosenrode, Bertramnus de Daame, castellani nostri, et alii quam plures fide digni. Datum et actum Reygnoldesburg anno Domini Millesimo trecentesimo quarto, in die sancti Benedicti abbatis, feliciter amen.

(Utrumque sigillum adpendet.)

XI.

Herzog Johann von Sachsen bescheinigt ein von den Städten Lübeck und Hamburg erhaltenes Freundschaftsgeschenk. 1305.

(Orig. 2) membr in Arch. Lubec.)

Johannes, Dei gracia Dux Saxonie, Angarie et Westfalie, omnibus presencia visuris Salutem in Domino, recognoscimus publice in hiis Scriptis, nos ab honorabi libus et discretis viris nostris specialibus amicis, Consulibus Civitatum Lubeke et

1) belli, quae.

2) Die Urkunde wird hier aus Krohn's Collectaneen mitgetheilt.

Hamborch, una cum fratre nostro charissimo duce Alberto, 1) centum marcas denariorum Lubecensium recepisse, causa mere dilectionis et amicitie inter nos mutuo confirmando, quod per appensionem Sigilli nostri duximus protestandum. Datum Louenborgh Anno Domini MCCC qvinto, in die Odelrici confessoris.

XII.

Graf Adolf von Holstein und Stormarn bestätigt den abseiten Marquard's von Gandberghe geschehenen Verkauf der Dörfer Stenrode und Eckhorst an Tidericus von Alen nach Lehnrecht, und überläßt legterem zugleich die Gerichtsbarkeit in diesen Dörfern für 200 Mk. Lüb. 1306. (Das Original im Archive des Gutes Steinrade.)

Vniuersis Christi fidelibus ad quos

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. presens scriptum peruenerit. Adolfus dei gracia comes holtsacie et stormarie salutem in domino. Vt ea, que fiunt in tempore non euanescant nec pereant tempore defluente, solent scripturarum et testium memorie commendari. Quare recognoscimus et presencium testimonio constare uolumus vniuersis presentibus et futuris de nostro fidelium nostrorum beneplacito et consensu Thidericum de Alen burgensem Lubicensem a Marquardo de gandberghe et omnibus suis fratribus pro octingentis marcis denariorum lubicensium duas villas silicet Stenrode et Echorst in omni Jure sicut dictis vasallis nostris hactenus pertinebant juste rite ac racionabiliter comparasse. Que bona dicti fratres, silicet hii ad quos de jure pertinebant resignauerunt prefato Thiderico juste et legitime coram nobis et nos ea eidem Thiderico et Rikeren eius uxori et eórum liberis ac eorum veris heredibus juste et modis debitis jure contulimus pheodali, et quia dicti fratres nostri vasalli in ipsis bonis Judicium non habebant, idcirco nos, intuentes grata seruicia ipsius Thiderici nobis exhibita eidem et suis successoribus vniuersis iudicium maius et minus, summum et infimum et omnia iudicia intermedia pro ducentis marcis denariorum lubicensium dimisimus et resignauimus in hiis bonis, ut bonis eisdem in omni jure quod nos habuimus in ipsis pacifice perfruantur in eisdem terminis vt nunc iacent cum agris cultis et incultis, pratis, pascuis, viis et inviis, paludibus, aquis aquarumque decursibus, nemoribus rubetis ét cuiuslibet generis lignis, exitibus et regressibus, ita quod de eis nichil dare nobis aut nostris posteris teneantur, jure tamen nobis collacionis ipsorum 1) Die gleichlautende Urkunde des Herzogs Albert findet sich gleichfalls in Krohn's Collectaneen, abgeschrieben nach dem Originale im Lüb. Stadtarchive.

[ocr errors][ocr errors]

bonorum libero reseruato, nam si ea in parte vel in toto dederint aliquibus nostrorum vasallorum consortibus ibi nos ea conferimus vt suas vtilitates et commoda sua disponant in ipsis prout sibi nouerint expediri, volentes insuper ipsum Thidericum amplioris 'gracie beneficio preueniri sibi concedimus, quod ipsa bona sine quolibet seruicio nobis aut nostris exhibendo possidere debeat temporibus vite sue. Testes huius sunt dilecti fideles nostri Johannes de rennowe, Hermannus de Lasbek, Hartwicus de hummersbutle, Hermannus de Weresrodhe, Hinricus de ricwardesdorpe et Marquardus de Sandberghe milites, Item famuli Hinricus de tralowe, Johannes de Sandberghe, Emekę Sandberch, Johannes de Lasbeke, Consulesque Hamburgenses Johannes dictus miles, Johannes de monte, Hartwicus de crenebergh. Item Alcuinus grope consul Lubicensis. Item Nicolaus balleder, Malketobes et Ludeke sartor ciues seghebergenses et plures alii fide digni. In testimonium igitur omnium premissorum presens scriptum sigillo nostro duximus muniendum. Datum anno domini MCCC. sexto Sabato ante festum palmarum.

(Das Siegel ist abgerissen.)

XIII.

Erklärung der Herzöge Albert und Erich und der Herzogin Margarethe von Sachsen über den auf fünf Jahre mit der Stadt Lübeck geschlossenen Schußvertrag. 1306.

(Orig. 1) in Arch. Lubec.)

Albertus et Ericus Dei gracia Saxonie, Angarie et Westfalie Duces ac eadem gracia Margaretha Ducissa ibidem, omnibus presens scriptum visuris salutem in omnium salvatore, rerum gestarum seriem edax oblivio plerumque consumeret, nisi scripturarum aut testium fideli presidio muniretur, quare presentium protestamur testimonio literarum et constare volumus universis, nos accedente consensu et consilio fidelium nostrorum in solidum et conjunctim ad hoc obligatos esse, qvod consulibus et Burgensibus civitatis Lubicensis et juratis terre Holsacie cooperari debeamus in causis quam habent contra Comites Holsacie in omnibus in quibus dicti consules et jurati sunt invicem confederati, sic videlicet ut turris in Travenemunde et circa eam constructa funditus destruantur, et ut ipsi jurati in suo jure et in suis

1) Wird hier aus Krohn's Collectaneen mitgetheilt.

« PreviousContinue »