Page images
PDF
EPUB

ADDITIONAL NOTE TO DISCOURSE XVI.

PART V. SEC. 1, VOL. II. P. 346.

7

"Christus dum in terris vixit paucos Judæos convertit: at post mortem et resurrectionem suam, per spiritum profectus prædicavit spiritibus qui erant in carcere, 1 Pet. iii. 19; id est gentibus qui sedebant in umbra mortis constrictæ compedibus, atque catenis tenebrarum et ignorantiæ, easque imperio ac regimini suo subjecit."-WOLZOGENIUS. Com. in Evang. Joan. ch. xiv. 12. Bib. Pol. Frat. tom. viii. p. 963.

"Quæstio quam mihi proposuisti ex Epistola Apostoli Petri solet nos, ut te latere non arbitror, vehementissime commovere, quomodo illa verba accipienda sunt, tanquam de inferis dicta. Replico ergo tibi eandem questionem, ut sive ipse potueris, sive aliquem qui possis inveneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. Multa millia hominum qui Deum ignorantes, et dæmonum vel simulachrorum cultui dediti a temporibus Noe usque ad passionem Christi, ex hac vita emigrarunt quos apud inferos Christus inveniens, quomodo illis non predicavit sed illis tantum qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca? Aut si omnibus prædicavit cur illos solos Petrus commemoravit, pretermissa multitudine tam innumerabili cæterorum? Quinam isti (spiritus in carcere) sint temerarium est definire. Cur Petrus eos tantum commemorare voluerit quibus in carcere inclusis evangelium prædicatum est, qui in diebus Noe cum fabricaretur arca increduli fuerunt vides quam latebrosum sit et quæ me moveant, ne affirmare hinc aliquid audeam. His dictis subnectit. Propter hoc enim et mortuis Evangelizatum est,' &c. Quem non moveat ista profunditas? . . . . Considera tamen ne forte totum illud quod de conclusis in carcere spiritibus qui in diebus Noe non crediderant, Petrus Apostolus dicit, omnino ad inferos non pertineat, sed ad illa potius tempora, quorum formam ad hæc tempora transtulit. Illa quippe res

gesta forma fuerat futurorum, ut ii qui modo non credunt Evangelio, dum in omnibus gentibus ædificatur ecclesia, illis intelligantur esse similes qui tunc non crediderunt cum fabricaretur

6

arca. Illi autem qui crediderunt et per baptismum salvi fiunt, illis comparentur qui tunc in eadem arca salvi facti sunt per aquam. Fieri potest ut mortuos dixerit infideles hoc est in anima mortuos. Proinde etiam quod sequitur propter hoc et mortuis Evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu' non cogit apud inferos intelligi. Propterea enim in hac vita, et mortuis, Evangelizatum est, id est, infidelibus et iniquis, ut cum crediderunt judicentur quidem secundum homines in carne; hoc est in diversis tribulationibus et in ipsa morte carnis. Hæc expositio verborum Petri cui displicet vel cui etiam si non displicet non tamen sufficit quærat ea secundum inferos intelligere: qui si valuerit illa quibus me moveri supra commemoravi ita solvere ut eorum auferat dubitationem impertiat et mihi."-AUGUSTINI, Epistolæ. Ep. xcix. p. 500-511. 8vo. Ludg. 1561.

The article in Tw пvevμatı, ch. iii. 18, according to the textus receptus, is rejected from the text by Wetstein, Griesbach, Matthæi, Scholz, and Lachmann. Bishop Middleton considers the true rendering of θανατωθεις σαρκι, ζωοποιηθείς δε πνευματι, as "dead carnally, but alive spiritually."-Doctrine of the Greek Article, p. 618.

THE SON OF MAN AND HIS GOING.

TWO SERMONS.

« PreviousContinue »