Page images
PDF
EPUB

venerandus antistes. sui patris & patrui loco factus ecclesie pater ex filio. quidquid egregie virtutis suus ceperat antecessor ad egregiam sathagebat 1) perducere conseruacionem. Vt sicut excellentissimi viri proximus in regimine fuerat successor. 2) jta quoque virtutum esset proxima successione imitator Quapropter circa sponsam et matrem 3) ecclesiam. pia feruens deuocione Dignitates quas ad id temporis prefata sedes minus habebat. ad domus dei decorem instituit. Jnuentas inibi sollerti industria & memoranda liberalitate decenter adauxit. Archidiaconatum. de causis & justicia episcopali memorate ciuitatis instituit. et perpetue dignitatis munere eidem ecclesie. inuiolabili auctoritate stabiliuit Decaniam. sue munificencie beneficio hilaris dator ampliauit Et ecclesiam scarby. 4) habentem tres mansos. in eadem villa. cum adiacenti capella guthers. 5) cum decimis & redditibus & episcopali seruicio. curie quoque sue ibidem. ex integro. decimam 6) adiecit. Thesaurarium. dignitate & beneficio primus ipse donauit. et hunc necessarium laborem. honesta vtilitate temperauit. et ecclesiam que est in strø 7) cum decimis & redditibus et episcopali seruicio. totaque eiusdem curie decima. pie delegauit Beneficium scolarum. quod antiquitus duarum tantummodo fuerat marcharum. sex de pontificali camera adauxit 8) videlicet. de censu episcopi 9) in lunda. III. de Burgandelholm 10) insula. vt ob memoriam & remedium anime eius. liber omnibus illic) pateat ingressus Nichil enim a pauperibus & 12) peregrinis hac in parte. vltra exigi. et preuenit & precepit misericordi dispensacione. innata viro pietas. Jtem. prebendas instituit. cum terris & censu subscripto Prebenda sacerdotalis birkibyarge. jn gudisbo. dimidius mansus. malum dimidius mansus. Nes. V. solidi. Bensthorp. VIII solidos. vitetlandi. gempsiø. VIII solidos. Othestathe. dimidiam marcam heruistaum. mansus. Croppe. mansus. Sæby. quadrans. III marche de holm Jtem prebenda diaconi Symbrose. III mansi Gøteleue. III mansi et VII solidi. II marche de holm. Jtem prebenda subdiaconi grefhøge. III vncie. Hyathorp. XVI solidi. II marche de holm Jtem. duas prebendas in ciuitate juxta claustrum Jtem prebenda nicolai subdiaconi. Jn villa sereslef. VI ore. vuerem. due ore Rukothorp. dimidia marca vuartsryd XIIII solidi julathorp. XVI solidi Siundethorp. II ore. Hørg. IIII solidi Asmundathorp. X solidi Herslef Hølftofte X solidi Simberos. oram. karlaby due ore. Keldorýd Hethoryd dimidia marca Olaffrýd. due marche. Hersløf. VI ore Jtem prebenda subdiaconi. jn ciuitate VI ore Barsabec. V. ore Raby dimidia marca. Gyurthishøg. dimidia. marca. Attathorp. due ore Hulcabiar. due ore. Haeslef. VI ore. Langeryd. IIII solidi Ruku

1) satagebat B. 1: 4) Scarnbu a. st. 5) 9) Episcopali a. st.

118. 2) fuerat in regimine successor a. st. 3) matrem & sponsam a. st. buthers a. st. 6) decimas a. st. 7) stre a. st. 8) tribus tillsättes a st. 10) Burgundehulm a. st. 11) liber illic omnibus a. st. 12) vel a. st.

thorp. due ore Jn commune quoque seruicium. dedit curias Alnethorp. I. nefishog. II Ballunslef. III. cum omnibus suis attinenciis Jtem decimas omnium. tam de predictis curiis quam de prius constitutis. ex munificencia pietatis adauxit Jtem ad prebendas prius constitutas. de debito ciuitatis XII marcas adiecit et XIIII de insula holm Capelle infra monasterium. III marcas addidit de manu episcopi singulis annis. Cantores ecclesie. isto ordinauit honore (Beneficium)) subscriptarum festiuitatum diebus. ornatos baculos in manibus habentes. chorum regant. Et duo ex fratribus. suo loco Letaniam. Cristus vincit. dicant. Deinde singuli per singula officia. statutum caritatis donum de manu domini archiepiscopi suscipiant, hiis diebus Natiuitatis Domini. I. III. et VIII die. Epiphanie domini. Ypopanti Omnibus festis s. Marie sollempniis. Resurrectionis & ascensionis domini. PentecoJohannis baptiste. Petri & Pauli. Laurencii. Dedicacionis. Michaelis. omnium sanctorum. Capellam eciam in nundinis nostris ex antiquo redditibus adiacentem. perpetuo jure adherere sanciuit. Si qua igitur in futurum. ecclesiastica secularisue persona. contra hujus constitucionis paginam venire temere presumpserit. et ex hiis omnibus quippiam aufferre. diminuere vel alienare non timuerit. omnipotentis Dei vindictam experiatur. Veniantque super eum omnes maledictiones. quas populo rebelli dominus comminatur. sitque anathema maranatha Amen Amen Amen.

stes.

[blocks in formation]

Bref i samma ämne, med åtskilliga tillägg, såsom gåfva af Kyrkoskrud m. m.

Lund.

B. 1: 118.

Fvndacio & institucio quarundam dignitatum et prebendarum per dominum eskillum archiepiscopum Et quibus diebus pro munere caritatis cantetur Cristus vincit Et super opcione prebendarum canonicorum Item. quod idem archiepiscopus dedicauit ecclesiam lundensem.

Hvius sunt due littere eiusdem tenoris.

[ocr errors]

In nomine sancte & indiuidue trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris inposterum. qualiter dominus eskillus sancte lundensis ecclesie archiepiscopus secundus. eiusdem ecclesie dignitates & ornatus ampliauerit.

1) Förkortningen: hond är ej nog tydlig, Beneficium, som derefter följer, är utstrukit, likasom det skulle varit felskrifvit dervid är ett tecken och ett motsvarande i marginalen tillika med et beneficio vt, i nyare tider (på 1600 talet?) tillsatt.

Det följande instämmer med föregående Bref N:o 34 utur B. 1:70. på sätt derstädes i anmärkningarne angifves, ända till orden: innata viro pietas. Jtem de redditibus mense sue attinentibus. prebendam instituit cum terris & censu subscripto. Mansus akedorp dimidius. II in areleue Gøterslef. Marca. Gislef. Marca Simbrose Marca. de censu insule. II marche Jtem. walby. II mansi. Geshøge. III partes mansi. et de censu insule. II marche Jtem. birkebiarg. mansus dimidius. Malom. mansus dimidius. Hestwite. VIII solidi Nees. V solidi. Gemsiø. VIII solidi. Godenedorp. IIII:or solidi. Scipendorp mansus dimidius. Heruezstadum. Mansus. Mansus. Croppe. mansus. Wermløse. dimidius mansus. de insula. tres marche Jtem ad prebendam sacerdotalem prius constitutam. duas marcas addidit de debito ciuitatis. et tercia de jnsula. Jtem. choro. tres marcas Jtem ad prebendam subdiaconi. Marcam Jtem ad prebendam subdiaconi. duas marcas de debito ciuitatis & terciam de insula. Jn commune quoque seruicium dedit curias duas. alnedorp & balleneslef cum omnibus suis attinenciis. vt exinde fratribus impendatur caritas in anniuersaria ipsius deposicione. & memoria eius sit in pace & eterna benediccione Cantores ecclesie isto ordinauit honore & beneficio. vt subscriptarum festiuitatum diebus. ornatos baculos in manibus habentes chorum regant. et duo ex fratribus. suo loco. letaniam. cristus vincit. dicant. Deinde singuli per singula officia. statutum caritatis munus de manu domini archiepiscopi suscipiant Ad cristus vincit. marcam dimidiam Cantores. singulas oras. Diaconus oram Subdiaconus II solidos. Graduale cantori duo. IIII solidos. Alla 1) Similiter. Hiis diebus Natiuitatis domini. I. III. & VIII die. Epiphanie domini. Ypapanti. Omnibus sancte marie sollempniis. Resurrectionis et ascensionis domini. Pentecostes Johannis baptiste. Petri & Pauli. Laurencij. Dedicacionis 2). Michaelis. et omnium sanctorum Et infra monasterium. tres marchas addidit de manu episcopi. singulis annis. Vniuersis igitur racionabiliter ordinatis. cooperante spiritu sancto. in leticia cordis sui. dedicauit ecclesiam maiorem ad laudem & honorem nominis domini in honorem sancte & intemerate virginis marie. et beatissimj martyris & leuite laurencij. Cum multa frequencia episcoporum. principum. nobilium. cleri. populi. et omnium vtriusque sexus etatum Ne quid ergo in cultu deesset religionis. preciosa queque cum indumentis. Jn ornatu ecclesie & altaris. vniuersis astantibus presentari fecit. et super sanctum altare alacri deuocione obtulit Et vniuersa hec, rata & inconuulsa permanere. totius conuentus inprecacione. perpetuo sancciuit anathemate. Hec vestes. Hec vestes. Casule V preciose Cappe tres. precipue Albe. in Superhumeralia IIII:or. Dalmatice.

1) Alleluja? 2) Capelle är deröfver skrifvit med samma hand, som sjelfva boken.

II Subtilia II Cingula II Stole II Fanones. V. Omnia hec. precio et specie electissima. Jtem. pallia II. Linthea altaris II Manutergium optimum. Candelabra tria bona. Dorsalia IIII:or. Tapetia IIII:or Ad reliquias recondendas Capsam preciosam ex electro. duas eburneas Tabulam crucifixi eburneam. et vasa preciosa. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona contra huius constitucionis paginam venire temere presumpserit Et ex hiis omnibus quippiam auferre. diminuere vel alienare non timuerit. omnipotentis dei vindictam experiatur. Duplici contricione conteratur. A facie dei pereat. Cum sonitu, memoria eius dispereat. Sit pars ejus cum dathan & abiron Fiat sicut jabin in torrente cyson. veniantque super eum omnes maledictiones quas populo rebelli. dominus comminatur Et. quo jratus deus animas percutit. mucrone feriat Sitque anathema maranatha. Amen Cunctis autem que justa sunt seruantibus. sit misericordia a deo salutari. Descendatque super eos pax & benedictio dei Amen Amen Amen De cetero. Hac liberalitatis munificencia hanc priuilegiauit ecclesiam vt si quis fratrum meliorem prebendam habens obierit. senior frater. pro laboris commercio. ea jnduatur. Acta hec dedicacio & inscriptio Lundis.` anno incarnacionis dominice millesimo C XL V jndictione VIII presidente romane & apostolice sedi. beatissimo papa Eugenio III Archiepiscopatus domini eskilli memorandi presulis anno VIII:o Horum presencia & testimonio. quorum hic sequuntur Nomina. Episcopi. Aszerus Selandie episcopus Gislo. Liungacopensis episcopus. Otgrimus Skaronensis. Hermannus. sleswicensis episcopus Abbates. Nicolaus Lundensis jusfridus swansheit. Willelmus. Clerici Ebbo

decanus. Nicolaus archidiaconus. Omnes canonici sancti Laurencij. et Dalbyensis ecclesie fratres. Prepositi. Paulus. Ascatius. Clerus innumerosus. Principes Swen. erici regis filius. Kanutus magni filius Ericus dux. & eius filii. Karolus & Kanutus Bondones. Toki. signesun Magnus. saxesun Siunde swenssun Karl. agisun Ener Swen cristianssun Agge pèterssun. Pene i Karlaby Ake juvenis & eius filius Hun. Ake fris et Manne frater eius. et to tius populi multitudo copiosa Jn kalendis Septembris. feliciter.

[blocks in formation]

Abbot PETERT af Celles svar på Ärke-Bisk. ESKILS begäran att broder RoGERIUS af Carthusianerne skulle till honom skickas för att uppsöka och bereda i Norden en plats för denna Orden.

K. h. 2: 552. N:o 23.

Domino & patri suo charissimo Eskilo Lundensi Archiepiscopo frater
Petrus Cellensis abbas omne bonum a Domino DEO.

De superabundanti bonorum cælestium gratia eatenus tam vultus quam manus vestræ resudant, vt nisi verecundia his temporibus ab humana regio

ne se subduxisset, suffunderentur maximo rubore noti & amici vestri in benedictionum vestrarum largitione. Equidem malim dicere in dando vos pluere quam seminare. Nam qui seminat primum in spe percipiendi fructus seminat, deinde non fundit, sed spargit. Postremo non nisi cultæ terræ semen suum credit. Horum nihil mitatur pluuia: sed se ipsam vt sic dicam perdit in terræ visceribus, vt postea resurgens cum maxima frugum prole afferat fructum tricesimum, sexagesimum, & centesimum. Aliud rursum caritatis indicium in pluuia reperio: quia sine delectu rigat fæcunda & infæcunda, fertilem agrum & sterilem, granum electum & germen reprobum. Est ne virtutis, an vitij, hæc bonitatis & beneficiorum prodigalitas? Sed hoc Dei, nec aliud in eo inuenitur vitium, nisi quod benignus ad ingratum, largus ad auarum, pius ad impium existit. Ista sua vitia comparant mansuetissimo innumera conuicia. Aliquando moti sunt pedes nostri mitissimi Dauid, quia eruperat pluuia mansuetissimi Dei super malos & iniustos, ita vt diceret, sine causa iustificaui cor meum, & laui inter innocentes manus meas. Exciderat a mente quod in libro Sapientiæ dicitur. Tu autem DEVS noster suauis & verus es & sapiens, patiens & in misericordia disponens omnia. Etenim si peccauerimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam. Et si non peccauerimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Ecce cuius imitator reprehenditur, qui de bonitate, siue largitate redarguitur. An non Ecclesiastes in concione sua proprio decreto & sententia, hoc malum æstimat sub sole, vt cui dedit DEVS diuitias & substantiam & honorem, non habeat in eis potestatem, sed extraneus illas rapiat? Ad quid hæc vobis verborum congeries? Vt ignis perpetuus de sancto altari cordis vestri non deficiat: sed hac congerie magis ac magis conualescat, donec holocaustum vestrum pingue in nebula in qua habitat DEVS suscipiatur, & a cineribus omnium superfluitatum facies altaris eiusdem expietur. Ostiolum per quod aditus ad sancta sanctorum patet, de lignis est oliuarum; quia procul dubio iuxta sacræ fidei tenorem non ei negabitur sanctorum ingressus, qui ab operibus misericordiæ non fuerit alienus. Suppresso pudore in auribus Domini mei id persuaserim, non mea tamen præsumptione, sed alterius persuasione. Nequaquam tamen difficilis ad persuadendum extiti, faciei vestræ, sermonis, & totius gestus insignia penes me retinens: nec me in humilitate similem reperisse de filijs hominum conijciens. Non igitur ei scribere vereor, quem nisi malis & superbis verendum non reor. Et de his hactenus. Ceterum culpari non debet seruus de contemptu mandati, cuius mens & voluntas nulla negligentia reuocatur ab impletione voluntatis Domini. Ex vestra dignatione in mandato ab anno præterito accepi, quatenus Carthusienses fratres expeterem, & de maturando negotio vestro eos commonefacerem. Erat autem negotium, sicut scitis, quatinus ad vos mitteretur frater Rogerius, ad

« PreviousContinue »