Page images
PDF
EPUB

protegens, creans et nutriens et perficiens, quaerens cum nihil desit tibi. Amas, nec aestuas; zelas, et securus es, poenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, et non consilium, recipis quod invenis, et nunquam amisisti, nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis, supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quidquam non totum? reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? Aut quid dicit aliquis cum de te dicit? et vae tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt. Lib. I. confess. cap. 4. pag. 70 et 71.

De Trinitate.

Non enim duos aut tres Deos fides catholica praedicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum. Non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut Sabellius credidit; sed ut Pater non nisi Pater et Filius non nisi Filius, et Spiritus sanctus non nisi Spiritus sanctus, et haec Trinitas nonnisi unus Deus. Quia et cum dixisset Apostolus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia Trinitatem ipsam in sinuasse creditur; nec tamen subjecit ipsis gloria, sed ipsi gloria. In Psal. 5. num. 3. pag. 17.

Proinde in unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum firma pietate credamus; ita ut nec Filius credatur esse qui Pater est, nec Pater qui Filius est, nec Pater nec Filius qui utriusque Spiritus est. Nihil putetur in hac Trinitate temporibus locisve distare; sed haec tria aequalia esse et coaeterna, et omnino esse ́una natura; non a Patre aliam, et a Filio aliam, et a Spiritu sancto aliam conditam esse creaturam; sed omnia et singula quae creata sunt vel creantur, Trinitate creante subsistere; nec quemquam liberari a Patre sine Filio et Spiritu sancto, aut a Spiritu sancto sine Patre et Filio; sed a Patre et Filio et Spiritu sancto, uno, vero, vereque immortali, id est omni modo incommutabili solo Deo. Epist. 169. cap. 2. num. 5. pag. 604.

Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat potest inveniri, nisi quod melius ita Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum plena substantia; et simul omnes una substantia, Pater nec Filius est, nec Spiritus

sanctus, Filius nec Pater est nec Spiritus sanctus, Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus, eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia; et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. De doctrina christiana, lib. 1. cap. 5. pag. 6 et 7.

Haec Trinitas unius est ejusdemque naturae atque substantiae, non minor in singulis quam in omnibus, nec major in omnibus, quam in singulis, sed tanta in solo Patre, vel in solo Filio, quanta in Patre simul. et Filio, et tanta in solo Spiritu sancto, quanta simul in Patre et Filio et Spiritu sancto. Neque enim Pater, ut haberet Filium de seipso, minuit seipsum; sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. Similiter et Spiritus sanctus integer de integro, non praecedit unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo; et haec omnia nec confuse unum sunt nec disjuncte tria sunt; sed cum sint unum, tria sunt, et cum sint tria unum sint. Epist. 170. num. 5. pag. 609. Vid. libr. 8. de Trinitate n. 2. pag. 865 et 866.

De necessitate fidei in Jesum Christum ad salutem

consequendam.

Dominus autem manens cum discipulis per quadraginta dies, significare dignatus est, quia per istud tempus necessaria est omnibus fides incarnationis Christi; quae infirmis est necessaria. Serm. 264. in die Ascen. num. 5. pag. 1077.

Non enim quisquam praeter istam fidem, quae est in Christo Jesu, sive ante ejus incarnationem, sive poste, reconciliatus est Deo, cum sit ab Apostolo veracissime definitum, unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. In Psal. 104. num. 10. pag. 1183.

Sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi nec antiquos justos ut justi essent, a peccatis potuisse mundari et Dei gratia justificari, veritas christiana non dubitat; sive in eis justis quos sancta Scriptura commemorat; sive in eis justis quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, vel ante diluvium vel inde usque ad legem datam; vel ipsius legis tempora, non solum in Filiis Israel sicut fuerunt Prophetae, sed etiam extra eundem populum, sicut fuit Job. Et ipsorum enim

[ocr errors]

corda eadem mundabantur mediatoris fide et diffundebatur in eis caritas per Spiritum sanctum, qui ubi vult spirat non non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens; non enim Dei gratia erit ullo modo nisi gratuita fuerit omni modo. De peccat. orig. cont. Pet. n. 28. pag. 265.

[ocr errors]

Unde et antqui justi ante incarnationem Verbi, in hac fide Christi, et in vera justitia quod ex nobis Christus, justificati sunt, hoc credentes futurum quod nos credimus factum et ipsi gratia salvi facti per fidem, non ex seipsis sed Dei dono; non ex operibus, ne forte extollerentur. Bona quippe opera eorum non praevenerunt misericordiam Dei, sed subsecuta sunt. Ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus venisset in carne: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. E quibus Dei verbis, tanto post Apostolus Paulus diceret, igitur non volentis neque currentis sed miserenest Dei. Ipsorum etiam vox est longe antequam Christus venisset in carne: Deus meus misericordia ejus praeveniet me. Quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum caritate etiam nobis pronuntiatus est Christus, sine cujus fide quisquam mortalium nec fuit nec est nec esse aliquando poterit justus. De pat. num. 18. pag. 524.

Deus vult omnes homines salvos fieri.

Non enim misit Deus Filium suum, ut judicet mundum; sed ut salvetur mundus per ipsum, ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum, ipse se interimit qui praecepta medici observare non vult, venit Salvator in mundum; quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab illo, ex te judicaberis In Joann. tract. 12. tom. III. part. 2. pag. 389.

Vult autem Deus omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; non sic tamen ut eis adimat liberum arbitrium quo vel bene vel male utentes justissime judicentur quod cum sit infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt cum ejus Evangelio non credunt; nec ideo tamen eam vincunt, verum si ipsos fraudant magno et summo bono, malisque poenalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misecordiam contempserunt. Lib. de spiritu et littera n. 58. pag. 118.

De peccato originali.

Catholica potius fides peccatum esse originale non dubitat;

quam fidem non puerili sed graves atque constantes viri, docti in Ecclesia, et docentes Ecclesiam, usque ad diem sui obitus defenderunt. Oper. imperf. contr. Jul. cap. 136. pag. 1219.

Denique ipsa Ecclesiae sacramenta quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamvis in parvulis existiment simulatorie potius quam veraciter fieri, non tamen audeant aperta improbatione respuere: ipsa, inquam, sanctae Ecclesiae sacramenta satis indicant, parvulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli servitio liberari. Excepto enim quod in peccatorum remissionem, non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorzitatur in eis et exsufflatur potestas contraria; cui etiam verbis eorum quibus portantur, se renuntiare respondent. Quibus omnibus rerum occultarum sacratis ac evidentibus signis, a captivatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur. De peccat. orig. contr. Pelag. n. 45. pag. 273.

Novimus enim et baptismo Christi solvi peccata, et baptismum Christi valere ad remissionem peccatorum. Si infantes omni modo innocentes sunt, cur matres ad Ecclesiam cum languentibus currunt? Quid illo baptismo, quid illa remissione dimittitur? Innocentiam magis video flentem, quam irascentem. Quid eluit baptismus? Quid solvit illa gratia? Solvitur propago peccati; quia si loqui tibi posset ille infans, diceret, et si jam intellectum haberet, quem habebat David, responderet tibi: quid me adtendis infantem? Non quidem vides facinora mea, sed ego in iniquitate conceptus sum; et in peccatis mater mea me in utero aluit. In Psal. 50. n. 10. pag. 467. De necessitate gratiae et libero arbitrio primi hominis.

Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum; ac per hoc voluntatis bonae, non enim rectus esset, bonam non habens voluntatem. De civit. lib. 14. cap. 11. n. 1. pag. 362.

Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum. et libero arbitrio atque ad juste vivendum potestate libera constitutum? De natura et gratia contr. Pelag. cap. 43. n. 50. pag. 148.

Sic enim oportebat prius hominem fieri ut et bene velle posset, et male; nec gratis si bene; nec impune si male; postea vero sic erit, ut male velle non possit, nec ideo libero carebit arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium quod omnino non poterit servire peccato. Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum nolimus sed nequaquam pror

[ocr errors]

sus velle possimus. Sicut enim anima nostra etiam nunc nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo praetermittendus non fuit, in quo Deus voluit ostendere, quam bonum sit animal rationale quod etiam non peccare possit: sicut minor fuit immortalitas sed tamen fuit in qua posset etiam non mori; quamvis major futura sit in qua non possit mori. Illam natura humana perdidit per liberum arbitrium, hanc acceptura per gratiam, quam fuerat si non peccasset, acceptura per meritum; quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset. Quia etsi peccatum in solo libero arbitrio erat constitutum, non tamen justitiae retinendae. Sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni divinum adjutorium praeberetur. Sicut enim mori est in hominis potestate cum velit, nemo est enim qui non seipsum, ut nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; ad vitam vero tenendam voluntas non satis est, si adjutorio sive alimentorum sive quorumcumque tutaminum desint; sic homo in paradiso ad se occidendum relinquendo justitiam idoneus erat per voluntatem, ut autem ab eo teneretur vita justitiae, parum erat velle, nisi ille qui eum fecerat adjuvaret, sed post illam rui- · nam major est misericordia Dei quando et ipsum arbitrium liberandum est a servitute, cui dominatur cum morte peccatum. Nec omnino per se ipsum, sed per solam Dei gratiam quae in fide Christi posita est, liberatur, ut voluntas ipsa, sicut scriptum est, a Domino praeparetur qua cetera Dei munera capiantur, per quae veniatur ad munus aeternum. Enchiridion de fide, spe et caritate. cap. 104. n. 28. pag. 236 et 237.

De necessitate gratiae diligendi Deum.

Liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus. Epist. 217. n. 12. pag. 803.

Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit; displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater quia nos amamus Filium; cum a Patre et Filio acceperimus, ut et Patrem amemus et Filium; diffundit enim caritatem in cordibus nostris amborum Spiritus, per quem Spiritum cum Patre amamus et Filio, amorem itaque nostrum pium quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est; ideo quippe amavit ipse quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret. Tract. 104. in Joan. n. 5. pag. 755.

4

« PreviousContinue »