Page images
PDF
EPUB

Torquet ipsa reum sinum mordax conscientia:
Plorat apta corrigendi defluxisse tempora !
Plena luctu caret fructu sera poenitentia.

Falsa tunc dulcedo carnis in amarum vertitur, Quando brevem voluptatem perpes poena sequitur; 20 Iam quod magnum credebatur nil fuisse cernitur.

Atque mens in summae lucis gloriam sustollitur,
Aspernatur lutum carnis quo mersa pervolvitur,
Et ut carcerati nexu laetabunda solvitur.

[ocr errors]

Sed egressa durum iter experitur anima, Qua incursant furiosa dirae pestis agmina, Et diversa suis locis instruunt certamina.

Nam hic incentores gulae, illic avaritiae;
Alibi fautores irae, alibi superbiae:
Vitii cuiusque globus suas parat acies.

30

Iam si cedat una turma mox insurgit altera ; Omnis ars tentatur belli, omnis pugnae machina, Ne ab hostium pudore sic evadat anima.

O quam torva bellatorum monstra sunt feralium! Tetri, truces, truculenti, flammas efflant naribus ; Dracontea tument colla; virus stillant faucibus.

35

Serpentinis arinant spiris manus doctas proeliis;
IIis oppugnant adventantes telis velut ferreis;
Ilis quos attrahunt, aeternis mancipant incendiis.

40 Quaeso, Christe, Rex invicte, tu succurre misero !

Sub extrema mortis hora cum iussus abiero,
Nullum in me ius tyranno praebeatur impio!

Cadat princeps tenebrarum, cadat pars tartarea ! Pastor, ovem iam redemptam tunc reduc ad patriam, 45 Ubi te vivendi causa perfruar in saecula !

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

XX.

MAR BO D.

I. DE RESURRECTIONE MORTUORUM.

Credere quid dubitem fieri quod posse probatur,
Cuius et ipse typum naturae munere gesto?
Quaque die somno, ceu mortis imagine pressus,
Rursus et evigilans veluti de morte resurgo;
Ipsa mihi sine voce loquens natura susurrat : 5
Post somnum vigilas, post mortis tempora vives.
Clamat idem mundus, naturaque provida rerum,
Quas Deus humanis sic condidit usibus aptas,
Ut possint homini quaedam signare futura.
Mutat luna vices, defunctaque lumine rursum

10
Nascitur, augmentum per menstrua tempora sumens;
Sol quoque, per noctem quasi sub tellure sepultus,
Surgens mane novus reditum de morte figurat:
Signat idem gyros agitando volubile coelum,
Aëra distinguens tenebris et luce sequente.

15 Ipsa parens tellus quae corpora nostra receptat, Servat in arboribus vitae mortisque figuram, Et similem formam redivivis servat in herbis. Nudatos foliis brumali tempore ramos,

« PreviousContinue »