Virgo singularis, Inter omnes mitis, Nos culpis solutos Mites fac et castos. 20 Vitam praesta puram, 25 Sit laus Deo Patri, 20 Lava quod est sordidum, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium; Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum, Rege quod est devium! 25 Da tuis fidelibus 30 XIX. PETRUS DAMIANI. I. DE DIE MORTIS. Gravi me terrore pulsas, vitae dies ultima; Moeret cor, solvuntur renes, laesa tremunt viscera, Tuam speciem dum sibi mens depingit anxia. Quis enim pavendum illud explicet spectaculum, 5 Cum, dimenso vitae cursu, carnis aegra nexibus Anima luctatur solvi, propinquans ad exitum ? Perit sensus, lingua riget, resolvuntur oculi, Pectus palpitat, anhelat raucum guttur hominis, Stupent membra, pallent ora, decor abit corporis : 10 Ecce! diversorum partes confluunt spirituum : Hinc angelicae virtutes, illic turba daemonum. Praesto sunt et cogitatus, verba, cursus, opera; Et prae oculis nolentis glomerantur omnia: 15 Illuc tendat, huc se vertat, coram videt posita. |