Lava quod est sordidum, Da tuis fidelibus 20 25 330 1 XIX. PETRUS DAMIANI. I. DE DIE MORTIS. Gravi me terrore pulsas, vitae dies ultima; Moeret cor, solvuntur renes, laesa tremunt viscera, Tuam speciem dum sibi mens depingit anxia. Quis enim pavendum illud explicet spectaculum, 5 Cum, dimenso vitae cursu, carnis aegra nexibus Anima luctatur solvi, propinquans ad exitum? 10 Perit sensus, lingua riget, resolvuntur oculi, Pectus palpitat, anhelat raucum guttur hominis, Stupent membra, pallent ora, decor abit corporis: Ecce! diversorum partes confluunt spirituum: Hinc angelicae virtutes, illic turba daemonum. Illi propius accedunt, quos invitat meritum. Praesto sunt et cogitatus, verba, cursus, opera; Et prae oculis nolentis glomerantur omnia: 15 Illuc tendat, huc se vertat, coram videt posita. |