Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

XIV.

AL CUI N.

5

Te homo laudet,

alme creator, Pectore, mente, pacis amore, Non modo parva

pars quia mundi est, Sed tibi, Sancte, solus imago Magna, creator,

mentis in arce
Pectore puro,

dum pie vivit.
O Deus et lux, laus tua semper
Pectora et ora

compleat, ut te
Semper amemus, sanctus ubique.

10

Ilaec pia verba, virgo fidelis,
Ore caveto,

ut tua mitis
Tennpora Christus

tota gubernet.

[blocks in formation]

XV.

THEODULPHUS.

IN RAMIS PALMARUM.

Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe re

demptor,
Cui puerile decus promsit Hosanna pium.
Israel tu rex, Davidis et inclyta proles,
Nomine qui in Domini, rex benedicte, venis.
Coetus in excelsis te laudat coelicus omnis

5
Et mortalis homo, cuncta creata simul.
Plebs. Hebraea tibi cum palmis obvia venit:
Cum prece, voto, hymnis adsumus ecce tibi.
Hi tibi passuro solvebant munia laudis,
Nos tibi regnanti pangimus ecce melos.

10 Hi placuere tibi; placeat devotio nostra, Rex pie, rex clemens, cui bona cuncta placent. Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe. redemptor, Cui puerile decus promsit Hosanna pium.

[blocks in formation]

Grates nunc omnes reddamus Domino Deo,
Qui sua nativitate nos liberavit
De diabolica potestate.
Huic oportet, ut canamus cum angelis semper:

Gloria in excelsis.

III. DE NATIVITATE DOMINI.

Eia recolamus laudibus piis digna huius diei car

mina, In qua lux nobis oritur gratissima. Noctis interit nebula, pereunt nostri criminis um

bracula: Hodie seculo maris stella est enixa novae salutis

gaudia, 5 Quem tremunt barathra, mors cruenta pavet (ipsa

a quo peribit mortua). Gemit capta pestis antiqua, coluber lividus perdit

spolia. Homo lapsus, ovis abducta, revocatur ad aeterna

gaudia. Gaudent in hac die agmina angelorum coelestia,

Quia erat drachma decima perdita et est inventa. 100 culpa nimium beata, qua redempta est natura.

Deus, qui creavit omnia, nascitur ex foemina.
Mirabilis natura, mirifice induta,
Assumens quod non erat, manens quod erat.
Induitur natura divinitas humana: quis audivit

talia, dic, rogo, facta ?
15 Quaerere venerat pastor pius, quod perderat;

Induit galeam, certat ut miles armatura : Prostratus in sua propria ruit hostis spicula ; Auferuntur tela, in quibus fidebat; divisa sunt eius

spolia; Capta praeda sua. Christi pugna fortissima salus

nostra est vera, 20 Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam,

In qua sibi laus est aeterna.

« PreviousContinue »