Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Nocte surgentes vigilemus omnes, Semper in psalmis meditemur, atque Voce concordi Domino canamus

Dulciter hymnos!

5

Ut pio regi pariter canentes Cum suis sanctis mereamur aulam Ingredi coeli simul et perennem

Ducere vitam.

10

Praestet hoc nobis Deitas beata Patris ac Nati pariterque Sancti Spiritus, cuius resonat per omnem

Gloria mundum !

V. DE EPIPHANIA.

Nuntium vobis fero de supernis, Natus est Christus, dominator orbis, In Bethlem Iudae, veluti propheta

Dixerat ante.

5

Hunc canit laetus chorus angelorum,
Stella declarat, veniunt Eoi
Principes dignum celebrare cultum,

Mystica dona.

10

Thus Deo, myrrham trocleten humando,
Bracteas regi chryseas tulere,
Dum colunt unum, meminere trino

Tres dare terna.

VI. IIYMNUS IN DIE PENTECOSTE.

Veni, creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora.

Qui Paraclitus diceris,
Donum Dei altissimi,
Fons vivus, ignis, caritas,
Et spiritalis unctio.

10

Tu septiformis munere,
Dextrae Dei tu digitus,
Tu rite promissum Patris
Sermone ditans guttura.

[blocks in formation]

XII.

BEDA VENERABILIS.

I. DE NATALI INNOCENTIUM.

5

Hymnum canentes martyrum
Dicamus innocentium,
Quos terra flentes perdidit,
Gaudens sed aethra suscipit.
Vultum patris per saecula
Quorum tuentur angeli,
Eiusque laudant gratiam,
Hymnum canentes martyrum.
Quos rex peremit impius,
Pius sed auctor colligit,
Secum beatos collocans,
In luce regni perpetis.
Qui mansiones singulis
Largitus in domo pátris,
Donat supernis sedibus
Quos rex peremit impius.
Vox in Rama percrebuit,
Lamenta luctus maximi,
Rachel suos cum lacrimis
Perfusa flevit filios.

10

15

20

« PreviousContinue »