Page images
PDF
EPUB

Da, precor, auxilium, possim quo vincere mundum, Et vitae stadium placido percurrere passu. Quumque suprema dies mortis patefecerit urnam,

Concede veniam, cui tollit culpa coronam. 25 Gloria summa tibi, coelique terraeque Creator,

Qui Deus es trinus, regnans super omnia solus.

X.

AUCTOR INCERTUS.

Apparebit repentina dies magna Domini,

Fur obscura velut nocte improvisos occupans.

Brevis totus tum parebit prisci luxus saeculi,

Totum simul cum clarebit praeterisse saeculum.

Clangor tubae per quaternas terrae plagas concinens, 5

Vivos una mortuosque Christo ciet obviam. De coelesti Iudex arce, maiestate fulgidus,

Claris angeloruin choris comitatus aderit. Erubescet orbis lunae, sol et obscurabitur,

Stellae cadent pallescentes, mundi tremet ambitus. 10 Flamma ignis anteibit iusti vultum Indicis,

Coelos, terras et profundi fluctus ponti devorans.

Gloriosus in sublimi Rex sedebit solio,

Angelorum tremebunda circumstabunt agmina. Huius omnes ad electi colligentur dexteram,

Pravi pavent a sinistris, haedi velut foetidi.

15

Ite, dicit Rex ad dextros, regnum coeli sumite,

Pater vobis quod paravit ante oinne saeculum.

Karitate qui fraterna me iuvistis pauperem, 20 Caritatis nunc inercedem reportate divites.

Laeti dicent: Quando, Christe, pauperem te vidimus,

Te, Rex magne, vel egentem miserati iuvimus ?

Magnus illis dicet Iudex: cum iuvistis pauperes,

Panem, domum, vestem dantes, me invistis humiles.

25 Nec tardabit et sinistris loqui iustus Arbiter :

In Gehennae, maledicti, flaminas hinc discedite !

Obsecrantem ine audire despexistis mendicum,

Nudo restem non dedistis, neglexistis languidum.

Peccatores dicent: Christe, quando te vel pauperem, 30 Te, Rex magne, vel infirmum contemnentes spre

vimus ?

Quibus contra Iudex altus: Mendicanti quamdiu

Opem ferre despexistis, me sprevistis improbi.

Retro ruent tum iniusti ignes in perpetuos,
Vermis quorum non morietur, flamma nec restin-

guitur.

35 Satan atro cum ministris quo tenetur carcere,

Fletus ubi mugitusque, strident omnes dentibus.

Tunc fideles ad coelestem sustollentur patriam,

Choros inter angelorum regni petent gaudia.

Urbis summae Hierusalem introibunt gloriam,

Vera lucis atque pacis in qua fulget visio,

40

XPM regem iam paterna claritate splendidum

Ubi celsa beatorum contemplantur agmina.

Ydri fraudes ergo cave, infirmantes subleva,

Aurum temne, fuge luxus, si vis astra petere.

Zona clara castitatis lumbos nunc praecingere,
In occursum magni Regis fer ardentes lampades. 45

D

[blocks in formation]
« PreviousContinue »