Page images
PDF
EPUB

Lustra sex qui iam peracta tempus implens corporis,
Se volente natus ad hoc, passioni deditus
Agnus in cruce levatur, immolandus stipite.

Ilic acetum, fel, arundo, sputa, clavi, lancea,
Mite corpus perforatur, sanguis unda profluit,

20

Terra, pontus, astra, mundus quo lavantur flumine.

Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis,
Nulla talem silva profert, fronde, flore, germine,
Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sustinens.

25

Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera,
Et rigor lentescat ille, quem dedit nativitas,
Ut superni membra regis miti tendas stipite.

Sola digna tu fuisti ferre pretium saeculi,
Atque portum praeparare nauta mundo naufrago,
Quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore.

30

II. DE CRUCE CHRISTI.

Crux benedicta nitet, Dominus qua carne pependit,
Atque cruore suo vulnera nostra lavit;
Mitis amore pio pro nobis victima factus,
Traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves;
Transfixis palmis ubi mundum a clade redemit,
Atque suo clausit funere mortis iter.

Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis,
Quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.
Fertilitate potens, O dulce et nobile lignum,
Quando tuis ramis tam nova poma geris;

[blocks in formation]

Cuius odore novo defuncta cadavera surgunt,
Et redeunt vitae qui caruere die;

Nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,
Luna nec in nocte, sol neque meridie.
15 Tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum,
Spargis et ornatas flore recente comas.
Appensa est vitis inter tua brachia, de qua
Dulcia sanguineo vina rubore fluunt.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[ocr errors]

IV. DE RESURRECTIONE DOMINI.

Salve, festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus infernum vicit, et astra tenet.
Salve, festa dies, toto venerabilis aevo.

Ecce renascentis testatur gratia mundi
Omnia cum Domino dona redisse suo,

Qua Deus infernum vicit, et astra tenet.

Namque triumphanti post tristia Tartara Christo Undique fronde nemus, gramina flore favent. Salve, festa dies, toto venerabilis aevo.

10 Legibus inferni oppressis super astra meantem Laudant rite Deum lux, polus, arva, fretum,

15

Qua Deus infernum vicit, et astra tenet.

Qui crucifixus erat, Deus ecce per omnia regnat,
Dantque Creatori cuncta creata precem.

Salve, festa dies, toto venerabilis aevo.

IX.

EUGENIUS.

Rex Deus, immensi quo constat machina mundi,
Quod miser imploro per Christum, perfice clemens:
Da vigilem sensum, rex regum cuncta gubernans,
Da, precor, ingenium, da mentis lumen honestum.
Sit mihi recta fides, et falsis obvia sectis,
Sit mihi praecipue morum correctio praesens.
Sim carus, verax, humilis, cum tempore prudens,
Secreti tacitus et linguae famine cautus.

Da fidum socium, da fixum semper amicum.

5

Da blandum, sobrium, parcum, castumque ministrum. 10
Non me pauperies cruciet, aut languor obuncet.
Sit comes alma salus, et sufficientia victus.

Absint divitiae, fastus et iurgia, lites,

Invidia et luxus et ventris pensio turpis.

Crimine nec laedam quemquam, nec crimine laedar. 15
Sic bene velle queam, quo pravum velle recedat.
Turpe nihil cupiam, faciam, vel proloquar unquam.
Te mens desideret, sermo canat, actio promat.
Da, Pater altitonans, undosum fletibus imbrem
Quo valeam lacrymis culparum solvere moles.

20

« PreviousContinue »