Salve, sancta parens, enixa puerpera Regein, Qui coelun terrainque regit per saecula, cuius Numen et aeterno complectens omnia gyro Imperium sine fine manet; quae ventre beato Gaudia matris habens cum virginitatis honore, Nec primam similem visa est, nec habere sequen-
Sola sine exemplo placuisti femina Christo! Christe, fave votis, qui mundun in morte iacen-
tem Vivificare volens quondam terrena petisti !
IIYMNUS DE PETRO ET PAULO.
Aurea luce et decore roseo Lux lucis omne perfudisti saeculuin, Decorans coelos inclyto martyrio IIac sacra die, quae dat reis veniam.
Ianitor coeli, doctor orbis pariter, Indices saecli, vera mundi lumina, Per crucem alter, alter ense triumphans, Vitae senatum laureati possident.
Iam, bone pastor Petre, clemens accipe Vota precantum et peccati vincula Resolve tibi potestate tradita, Qui cunctis coelum verbo claudis, aperis.
Doctor egregie Paule, mores instrue, Et mente polum nos transferre satage, Donec perfectum largiatur plenius Evacuato, quod ex parte gerimus.
Olivae binae pietatis unicae, Fide derotos, spe robustos, maxume Fonte repletos caritatis geminae Post mortem carnis impetrate vivere.
O Roma felix, quae duorum principum Es consecrata glorioso sanguine, Horum cruore purpurata ceteras Excellis orbis una pulchritudines.
Sit Trinitati sempiterna gloria, Honor, potestas atque iubilatio, In unitate, cui manet imperium Et tunc et modo per aeterna saecula.
Pange, lingua, gloriosi proelium certaminis, Et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem, Qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit.
De parentis protoplasti fraude factor condolens, 5 Quando pomi noxialis morsu in mortem corruit,
Ipse lignum tunc notavit, dainna ligni ut solveret.
Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat, Multiformis proditoris ars ut artem falleret, Et medelam ferret inde hostis unde laeserat.
10 Quando venit ergo sacri plenitudo temporis,
Missus est ab arce Patris natus orbis conditor, Atque ventre virginali caro factus prodiit.
Vagit infans inter arcta conditus praesepia,
Membra pannis involuta virgo mater alligat, 15 Et pedes manusque crura stricta cingit fascia.
« PreviousContinue » |