Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Salve, sancta parens, enixa puerpera Regem,
Qui coelum terramque regit per saecula, cuius
Numen et aeterno complectens omnia gyro
Imperium sine fine manet; quae ventre beato
Gaudia matris habens cum virginitatis honore,
Nec primam similem visa est, nec habere sequen-
tem;

Sola sine exemplo placuisti femina Christo!
Christe, fave votis, qui mundum in morte iacen-

tem

Vivificare volens quondam terrena petisti!

20

VII.

EL PIS.

5

10

15

HYMNUS DE PETRO ET PAULO.

Aurea luce et decore roseo

Lux lucis omne perfudisti saeculum,
Decorans coelos inclyto martyrio
Hac sacra die, quae dat reis veniam.

Ianitor coeli, doctor orbis pariter,
Iudices saecli, vera mundi lumina,
Per crucem alter, alter ense triumphans,
Vitac senatum laureati possident.

Iam, bone pastor Petre, clemens accipe
Vota precantum et peccati vincula
Resolve tibi potestate tradita,

Qui cunctis coelum verbo claudis, aperis.

Doctor egregie Paule, mores instrue,
Et mente polum nos transferre satage,
Donec perfectum largiatur plenius
Evacuato, quod ex parte gerimus.

Olivae binae pietatis unicae,

Fide devotos, spe robustos, maxume
Fonte repletos caritatis geminae

Post mortem carnis impetrate vivere.

O Roma felix, quae duorum principum
Es consecrata glorioso sanguine,
Horum cruore purpurata ceteras
Excellis orbis una pulchritudines.

Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas atque iubilatio,
In unitate, cui manet imperium

Et tunc et modo per aeterna saecula.

20

25

VIII.

FORTUNATUS.

I. DE PASSIONE DOMINI.

Pange, lingua, gloriosi proelium certaminis,
Et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem,
Qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit.

De parentis protoplasti fraude factor condolens, 5 Quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, Ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret.

Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat,
Multiformis proditoris ars ut artem falleret,
Et medelam ferret inde hostis unde laeserat.

10 Quando venit ergo sacri plenitudo temporis, Missus est ab arce Patris natus orbis conditor, Atque ventre virginali caro factus prodiit.

Vagit infans inter arcta conditus praesepia, Membra pannis involuta virgo mater alligat, 15 Et pedes manusque crura stricta cingit fascia.

« PreviousContinue »