Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

20.

O beatus ortus ille,
Virgo cum puerpera
Edidit nostram salutein
Foeta Sancto Spiriti,
Et puer, redemptor orbis,
Os sacratum protulit.

Psallat altitudo coeli;
Psallat omnis angelus;
Quidquid est virtutis usquam
Psallat in landein Dei:
Nulla linguaruin silescat,
Vox et omnis consonet.

25

30

35

Ecce! quem vates vetustis
Concinebant seculis;
Quem prophetarum fideles
Paginae spoponderant,
Emicat proinissus olim:
Cuncta collaudent eum !

Te senes et te iuventus,
Parvulorum te chorus,
Turba matrum virginumque,
Simplices puellulae
Voce concordes pudicis
Perstrepant concentibus.

Fluminum lapsus et undae,
Littorum crepidines,
Imber, aestus, nix, pruina,
Aura, silva, nox, dies
Omnibus te concelebrent
Saeculorum saeculis !

40

45

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

25

Nunc suscipe, terra, fovendum,
Gremioque hunc concipe molli!
Hominis tibi membra sequestro,
Generosa et fragmina credo.

30

· Animae fuit haec domus olim
Factoris ab ore creatae;
Fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.

35

Tu depositum tege corpus !
Non immemor ille requiret
Sua munera fictor et auctor
Propriique aenigmata vultus.

Veniant modo tempora iusta,
Quum spem Deus impleat omnem;
Reddas patefacta necesse est
Qualem tibi tre.do figuram.

40

Non, si cariosa vetustas
Dissolverit ossa favillis,
Fueritque cinisculus arens
Minimi mensura pugilli;

45

Nec, si vaga flamina et aurae
Vacuum per inane volantes
Tulerint cum pulvere nervos,
Hominem periisse licebit.

50

Sed dum resolubile corpus
Revocas, Deus, atque reformas,
Quanam regione jubebis
Animam requiescere puram?

« PreviousContinue »