Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Ad coeli clara non sum dignus sidera
Lerare meos infelices oculos,
Gravi depressus peccatorum pondere:
Parce, Redemptor!

5

Bonum neglexi facere, quod debui,
Probrosa gessi sine fine crimina,
Scelus patravi nullo clausum termino:
Subveni, Christe!

Lugere modo me permitte, Domine,
Mala, quae gessi, reus ab infantia,
Lacrimas mihi tua donet gratia
Cordis ab imo.

10

Meis, ut puto, vitiis Tartarea
Tormenta multis non valent sufficere,
Nisi succurrat, Christe, tua pietas
Misero mili.

15

Redemptor mundi, unica spes omnium,
Aequalis Patri Sanctoque Spiritui,
Trinus et unus Deus invisibilis,
Mihi succurre!

20

Si me subtili pensas sub libramine,
Spes in me nulla remanet fiduciae,
Sed rogativa me salvet potentia
Filius Dei.

25

Xriste, te semper recta fide labiis
Confessus, corde credidi orthodoxo,
Haereticorum dogma nefas respui

Pectore puro.

30

Ymnum fideli modulando gutture
Arrium sperno, latrantem Sabellium,
Assensi nunquam grunnienti Simoni
Fauce susurra.

Zelum pro Christi sum zelatus nomine,
Nam sancta mater lacte me catholico
Tempus per omne nutrivit Ecclesia
Ubere sacro.

35

Gloria Sanctae Trinitati unicae
Sit Deo Patri, Genito, Paraclito,
Laus meo sonet in ore perpetuum
Domini semper.

-40

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »