Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Ad perennis vitae fontem mens sitivit arida;
Claustra carnis praesto frangi clausa quaerit anima:
Gliscit, ambit, eluctatur exul frui patria.

Dum pressuris ac aerumnis se gemit obnoxiam,
Quam amisit, dum deliquit, contemplatur gloriam,
Praesens malum anget boni perditi memoriam.

Nam quis promat summae pacis quanta sit laetitia,
Ubi vivis margaritis surgunt aedificia,
Auro celsa micant tecta, radiant triclinia ?

5

10

Solis gemmis pretiosis haec structura nectitur;
Auro mundo, tanquam vitro, urbis via sternitur;
Abest limus, deest fimus, lues nulla cernitur.

Hiems horrens, aestas torrens illic nunquam saevi

unt;
Flos perpetuus rosarum ver agit perpetuum;
Candent lilia, rubescit crocus, sudat balsamum.

15

Virent prata, vernant sata, rivi mellis influunt; Pigmentorum spirat odor, liquor et aromatum; Pendent

poma

floridorum non lapsura nemorum. Non alternat luna vices, sol, vel cursus siderum; 20 Agnus est felicis urbis lumen inocciduum; Nox et tempus desunt ei, diem fert continuum.

Nam et sancti quique velut sol praeclarus rutilant; Post triumphum coronati mutuo coninbilant,

Et prostrati pugnas hostis iam securi numerant. 25 Omni labe defaecati carnis bella nesciunt,

Caro facta spiritalis et mens unum sentiunt;
Pace multa perfruentes scandalum non perferunt.

Mutabilibus exuti repetunt originem,
Et praesentem veritatis contemplantur speciem,
30 Hinc vitalem vivi fontis hauriunt dulcedinem.

Inde statun semper idem existendi capiunt; Clari, vividi, iucundi nullis patent casibus : Absunt morbi semper sanis, senectus invenibus.

Hinc perenne tenent esse, nam transire transiit; 35 Inde virent, vigent, florent: corruptela corruit, Immortalitatis vigor mortis ius absorbuit. Qui Scientem cuncta sciunt, quid nescire neque

unt? Nam et pectoris arcana penetrant alterutrum;

Unum volunt, unum nolunt, unitas est mentium. 40

Licet cuiquam sit diversum pro labore meritum, Caritas hoc facit suum, quod, dum amat alterum, Proprium sic singulorum fit commune omnium.

Ubi corpus illic jure congregantur aquilae;
Quo cum angelis et sanctae recreantur animae,
Uno
pane

vivunt cives utriusque patriae.

45

Avidi et semper pleni quod habent desiderant; Non satietas fastidit, neque fames cruciat: Inhiantes semper edunt, et edentes inhiant.

Novas semper melodias vox meloda concrepat,
Et in jubilum prolata mulcent aures organa,
Digna per quem sunt victores regi dant praeconia.

50

Felix coeli quae praesentem regem cernit anima, Et sub sede spectat alta orbis volvi machinam: Solem, lunam et globosa cum planetis sidera !

55

Christe, palma bellatorum, hoc in municipium Introduc me post solutum militare cingulum; Fac consortem donativi beatorum civium !

Probes vires inexhausto laboranti proelio, Nec quietem post procinctum deneges emerito, Teque merear potiri sine fine praemio!

60

II. DE GAUDIIS PARADISI.

O gens beata coelitum,
Sanctorum phalanx principum,
O quanta Dei gratia
Inundat vos per omnia !
Supremus vobis Dominus
Summum dat bonum cominus
Quo frui licet omnibus.

5

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »