Page images
PDF
EPUB

Ilic sacrosancti latices veternas
Diluunt culpas, perimuntqne noxas
Chrismate vero, genus et creatur

Christicolarum.

15

Hic salus aegris, medicina fessis,
Lumen orbatis, veniaqne nostris
Fertur offcnsis, timor atque moeror

Pellitur omnis.

20

Daemonis saera perit hic rapina,
Pervicax monstrum pavet, et retenta
Corpora linquens fugit in remotas

Ocynis umbras.

25

Hic locus nempe vocitatur aula
Regis aeterni niveaque coeli
Porta quae sanctos patriam petentes

Accipit omnes.

30

Turbo quam nullus quatit, aut vagantes
Diruunt venti penetrantque nimbi,
Non tetris laedit piceus tenebris

Tartarus horrens.

Quaesumus ergo, Deus, ut sereno
Annuas vultu, famulos gubernans
Qui tuo summo celebrant amore

Gaudia templi.

35

Nulla nos vitae crucient molesta,
Sint dies laeti placidaeque noctes,
Nullus ex nobis pereunte mundo

Sentiat ignes.

40

Haec dies in qua tibi consecratam
Conspicis aram, tribuat perenne
Gaudium nobis vigeatque longo

Temporis usu.

45

Gloria summum resonet Parentem,
Gloria Natum, pariterque Sanctum
Spiritum dulci modulemur hymno

Omne per aevum.

[blocks in formation]

Iam Pascha nostrum Christus est,
Paschalis idem victima,
Et pura puris mentibus
Sinceritatis azyma.

15

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »