Page images
PDF
EPUB

AMBROSIANI.

I. TE, DEUM, LAUDAMUS!

Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.

Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates,
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce procla-

mant:

5 Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth! Pleni sunt coeli et terra maiestatis gloriae tuae. Te gloriosus apostolorum chorus, te prophetarum laudabilis numerus,

Te martyrum candidatus laudat exercitus;

Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia, 10 Patrem immensae maiestatis, venerandum tuum verum et unicum Filium,

Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe,

Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem.

15 Non horruisti virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,

Apernisti credentibus regna coelorum.

Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris.

Iudex crederis esse venturus!—

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
Quos pretioso sanguine redemisti.

Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic here

ditati tuae,

Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus Te,

Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.

Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri;

Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
Quemadmodum speravimus in Te.

In Te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

20

25

30

II. DE PASSIONE DOMINI.

Hymnum dicamus Domino,
Laudes Deo cum cantico,
Qui nos crucis patibulo
Suo redemit sanguine.

Die decursa ad vesperum,
Qua Christus morti traditur,
Ad coenam venit impius
Qui erat Christi proditor.

Iesus futura nuntiat
Coenantibus discipulis :
"Unus ex discumbentibus
Ipse me traditurus est."

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

5

10

15

20

IV. HYMNUS DE ASCENSIONE DOMINI.

Optatus votis omnium
Sacratus illuxit dies

Quo Christus, mundi spes, Deus,
Conscendit coelos arduos.

Ascendens in altum Dominus
Propriam ad sedem remeat,
Gavisa sunt cocli regna
Reditu unigeniti.

Magni triumphum proelii,
Mundi perempto principe,
Patris praesentat vultibus
Victricis carnis gloriam.

Est elevatus nubibus
Et spem fecit credentibus
Aperiens paradisum

Quem protoplastus clauserat.

O grande cunctis gaudium,
Quod partus nostrae virginis
Post sputa, flagra, post crucem
Paternae sedi iungitur.

Agamus ergo gratias

Nostrae salutis vindici,

Nostrum quod corpus vexerit
Sublimem ad coeli regiam.

« PreviousContinue »