Page images
PDF
EPUB

Suo quippe corpore languidum te pavit,
Quem in suo sanguine gratis balneavit,
Demum suum dulce cor tibi denudavit,

Ut sic innotesceret quantum te amavit.

Oh! quam dulce balneum, esca quam suavis,
Quae sumenti digne fit Paradisi clavis;
Est ei quem reficis nullus labor gravis,
Licet sis fastidio cordibus ignavis.

Cor ignavi siquidem minime perpendit
Ad quid Christus optimum suum cor ostendit
Super alas positum crucis, nec attendit.

Quod reclinatorii vices hoc praetendit.

20

25

Hoc reclinatorium quoties monstratur
Piae menti, toties ei glutinatur,

30

Sicut et accipiter totus inescatur

Super carnem rubeam, per quam revocatur.

XXX.

THOMAS AQUINAS.

5

10

15

I. AD SACRAM EUCHARISTIAM.

Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas.
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te contemplans totum deficit.

Visus, tactus, gustus, in te fallitur,
Sed auditu solo tute creditur:
Credo quidquid dixit Dei filius;
Nihil veritatis verbo verius.

In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas,
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro poenitens.

Plagas sicut Thomas non intueor,
Deum tamen meum te confiteor,
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Domini,

Panis verus, vitam praestans homini,

Praesta meae menti de te vivere,

Et te illi semper dulce sapere.

Pie pelicane, Iesu Domine,

Me immundum munda tuo sanguine,
Cuius una stilla salvum facere

Totum mundum quit ab omni scelere.

Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Quando fiet illud quod tam sitio,
Ut te revelata cernens facie
Visu sim beatus tuae gloriae.

II. IN FESTO CORPORIS CHRISTI.

Lauda, Sion, Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem
In hymnis et canticis:
Quantum potes, tantum aude,
Quia maior omni laude,

Nec laudare sufficis.

Laudis thema specialis,

Panis vivus et vitalis

20

25

5

Hodie proponitur;

Quem in sacrae mensa coenae

10

Turbae fratrum duodenae

Datum non ambigitur.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »