Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Contra saevos mentis hostes
Proeliantem me tuetur,

Bella pro me suscipit.

20

Franget arcus et sagittas,
Ignibusque sempiternis

Arma tradet hostium :
Ergo stabo sine metu,
Generose superabo

Ilostium saevitiam.

III. DE NATIVITATE DOMINI.

Hic est qui, carnis intrans ergastula nostrae,
Se poenae vinxit, vinctos ut solveret; aeger
Factus, ut aegrotos sanaret; pauper, ut ipsis

Pauperibus conferret opem; defunctus, ut ipsa
5 Vita donaret defunctos; exsulis omen
Passus, ut exilio miseros subduceret exul.
Sic livore perit livor, sic vulnere vulnus,
Sic morbus damnat morbum, mors morte fugatur:

Sic moritur vivens, ut vivat mortuus; haeres 10 Exulat, ut servos haeredes reddat; egenus

Fit dives, pauperque potens, ut ditet egenos.
Sic liber servit, ut servos liberet; imum
Summa petunt, ut sic ascendant infima summum;

Ut nox splendescat, splendor tenebrescit; eclipsi 15 Sol verus languescit, ut astra reducat ad ortum.

Aegrotat medicus, ut sanet morbidus aegrum.
Se coelum terrae conformat, cedrus hysopo,

« PreviousContinue »