Page images
PDF
EPUB

Candida lilia, viva monilia sunt tibi, Sponsa,
Agnus adest tibi, Sponsus adest tibi, lux speciosa :
Tota negotia, cantica dulcia dulce tonare,

Tam mala debita, quam bona praebita coniubilare. 45 Urbs Syon aurea, patria lactea, cive decora,

Omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora.
Nescio, nescio, quae iubilatio, lux tibi qualis,
Quam socialia gaudia, gloria quam specialis:

Laude studens ea tollere, mens mea victa fatiscit: 50 O bona gloria, vincor; in omnia laus tua vicit.

Sunt Syon atria coniubilantia, martyre plena,
Cive micantia, Principe stantia, luce serena:
Est ibi pascua mitibus afflua praestita sanctis,

Regis ibi thronus, agminis et sonus est epulantis. 55 Gens duce splendida, concio candida vestibus albis

Sunt sine fletibus in Syon aedibus, aedibus almis;
Sunt sine crimine, sunt sine turbine, sunt sine lite
In Syon aedibus editioribus Israelitae.

Urbs Syon inclyta, gloria debita glorificandis, 60 Tu bona visibus interioribus intima pandis:

Intima lumina, mentis acumina te speculantur,
Pectora flammea spe modo, postea sorte lucrantur.
Urbs Syon unica, mansio mystica, condita coelo,

Nunc tibi gaudeo, nunc mihi lugeo, tristor, anhelo: 65 Te quia corpore non queo, pectore saepe penetro,

Sed caro terrea, terraque carnea, mox cado retro.
Nemo retexere, nemoque promere sustinet ore,
Quo tua moenia, quo capitalia plena decore;

Opprimit omne cor ille tuus decor, O Syon, 0 pax, 70 Urbs sine tempore, nulla potest fore laus tibi mendax;

O sine luxibus, O sine luctibus, O sine lite
Splendida curia, florida patria, patria vitae !

75

80

Urbs Syon inclyta, turris et edita littore tuto, Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, saluto; Nec meritis peto, nam meritis meto morte perire, Nec reticens tego, quod meritis ego filius irae: Vita quidem mea, vita nimis rea, mortua vita, Quippe reatibus exitialibus obruta, trita. Spe tamen ambulo, praemia postulo speque fideque, Illa perennia postulo praemia nocte dieque. Me Pater optimus atque piissimus ille creavit; In lue pertulit, ex lue sustulit, a lue lavit. Gratia coelica sustinet unica totius orbis Parcere sordibus, interioribus unctio morbis; Diluit omnia coelica gratia, fons David undans Omnia diluit, omnibus affluit, omnia mundans; O pia gratia, celsa palatia cernere praesta, Ut videam bona, festaque consona, coelica festa. () mea, speś mea, tu Syon aurea, clarior anro, Agmine splendida, stans duce, florida perpete lauro, 90 O bona patria, num tua gaudia teque videbo? O bona patria, num tua praemia plena tenebo ? Dic inihi, flagito, verbaque reddito, dicque, Videbis: Spem solidam gero; remne tenens ero? dic, Reti

nebis. O sacer, O pins, O ter et amplius ille beatus,

95 Cui sua pars Deus: O miser, O reus, hac vidnatus.

F 2

85

XXV.

PETRUS VENERABILIS.

1. IN RESURRECTIONE DOMINI.

5

Mortis portis fractis, fortis
Fortior vim sustulit;
Et

per crucem regem trucem
Infernorum perculit.
Lumen clarum tenebrarum
Sedibus resplenduit;
Dum salvare, recreare,
Quod creavit, voluit.
Hinc Creator, ne peccator
Moreretur, moritur;
Cuius morte nova sorte
Vita nobis oritur.
Inde Satan victus gemit,
Unde victor nos redemit;
Illud illi fit letale,
Quod est homini vitale,
Qui, dum captat, capitur,
Et, dum mactat, moritur.

10

15

20

Sic decenter, sic potenter
Rex devincens inferos,
Linquens ima die prima,
Rediit ad superos..
Resurrexit, et revexit
Secum Deus hominem,
Reparando quam creando
Dederat originem.
Per Auctoris passionem
Ad amissam regionem
Primus redit nunc colonus:
Unde laetus fit hic sonus.

25.

30

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »