Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

XXIV.

BERNARDUS CLUNIACENSIS.

1. HORA NOVISSIMA.

Hora novissima, tempora pessima sunt, vigilemus. Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus. Imminet, imminet ut mala terminet, aequa coronet, Recta remuneret, anxia liberet, aethera donet, 5 Auferat aspera duraque pondera mentis onustae,

Sobria muniat, improba puniat, utraque juste.

II. LAUS PATRIAE COELESTIS.

Hic breve vivitur, hic breve plangitur, hic breve

fletur;

Non breve vivere, non breve plangere retribuetur; O retributio! stat brevis actio, vita perennis;

O retributio! coelica mansio stat lue plenis; 5 Quid datur et quibus ? aether egentibus et cruce

dignis, Sidera vermibus, optima sontibus, astra malignis. Sunt modo praelia, postmodo praemia; qualia ?

plena; Plena refectio, nullaque passio, nullaque poena.

Spe modo vivitur, et Syon angitur a Babylone;
Nunc tribulatio; tunc recreatio, sceptra, coronae;"

10
Tunc nova gloria pectora sobria clarificabit,
Solvet enigmata, veraque sabbata continuabit.
Liber et hostibus, et dominantibus ibit Hebraeus;
Liber habebitur et celebrabitur hinc iubilaeus.
Patria luminis, inscia turbinis, inscia litis,

15 Cive replebitur, amplificabitur Israelitis : Patria splendida, terraque florida, libera spinis, Danda fidelibus est ibi civibus, hic peregrinis. Tunc erit omnibus inspicientibus ora tonantis Summa potentia, plena scientia, pax pia sanctis; 20 Pax sine crimine, pax sine turbine, pax sine rixa, Meta laboribus, atque tumultibus anchora fixa. Pars mea Rex meus, in proprio Deus ipse decore Visus amabitur, atque videbitur Auctor in ore. Tunc Iacob Israel, et Lia tunc Rachel efficietur, 25 Tunc Syon atria pulcraque patria perficietur.

O bona patria, lumina sobria te speculantur, Ad tua nomina sobria lumina collacrimantur: Est tua mentio pectoris unctio, cura doloris, Concipientibus aethera mentibus ignis amoris. 30 Tu locus unicus, illeque coelicus es paridisus, Non ibi lacrima, sed placidissima gaudia, risus. Est ibi consita laurus, et insita cedrus hysopo; Sunt radiantia iaspide moenia, clara pyropo: Hinc tibi sardins, inde topazius, hinc amethystus; 35 Est tua fabrica concio coelica, gemmaque Christus. Tu sine littore, tu sinc tempore, fons, modo rivus, Dulce bonis sapis, estque tibi lapis undique vivus. Est tibi laurea, dos datur aurea, Sponsa decora, Primaque Principis oscula suscipis, inspicis ora : 40

« PreviousContinue »