Page images
PDF
EPUB

Audit et suscipit
Puella nuntium,
Credit et concipit
Et parit filium,
Sed admirabilem;

45

50

Consiliarium
Humani generis,
Deum et hominem
Et patrem posteris,
In pace stabilem;
Qui nobis tribuat
Peccati veniam,
Reatus diluat,
Et donet patriam
In arce siderum.

55

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

30

35

Morte tibi iam vicina
Tuum caput hic acclina,

In meis pausa brachiis.
Tuae sanctae passioni
Me gauderem interponi,
In hac cruce tecum mori
Praesta crucis amatori,

Sub cruce tua moriar.
Morti tuae tam amarae
Grates ago, Iesu care,
Qui es clemens, pie Deus,
Fac quod petit tuus reus,

Ut absqne te non finiar.
Dum me mori est necesse,
Noli mihi tunc deesse;
In tremenda mortis hora
Veni, Iesu, absque mora,

Tuere me et libera.
Quum me iubes emigrare,
Iesu care, tunc appare;
O amator amplectende,
Temetipsum tunc ostende

In cruce salutifera.

40

45

50

III. AD COR.

Summi regis cor, aveto,
Te saluto corde laeto,
Te complecti me delectat
Et hoc meum cor affectat,

Ut ad te loquar, animes.

5

« PreviousContinue »