Page images
PDF
EPUB

155

160

165

170

Tu in arcto liberator,
Tu in lapsu relevator;
Motum praestas in provectu,
Spem conservas in defectu;
Si quis laedit, tu rependis;
Si minatur, tu defendis :
Quod est anceps tu dissolvis,
Quod tegendum tu involvis.
Tu intrare me non sinas
Infernales officinas;
Ubi moeror, ubi metus,
Ubi foetor, ubi fletus,
Ubi probra deteguntur,
Ubi rei confunduntur,
Ubi tortor semper caedens,
Ubi vermis semper edens;
Ubi totum hoc perenne,
Quia perpes mors gehennae.

Me receptet Syon illa,
Syon, David urbs tranquilla,
Cuius faber auctor lucis,
Cuius portae lignum crucis,
Cuius muri lapis vivis,
Cuius custos rex festivus.
In hac urbe lux solennis,
Ver aeternum, pax perennis :
In hac odor implens coelos,
In liac semper festum melos;
Non est ibi corruptela,
Non defectus, non querela ;
Non minuti, non deformes,
Omnes Christo sunt conformes.

175

180

185

190

Urbs coelestis, urbs beata,
Super petram collocata,
Urbs in portu satis tuto,
De longinquo te saluto,
Te saluto, te suspiro,
Te affecto, te requiro.
Quantum tui gratulantur,
Quam festive convivantur,
Quis affectus eos stringat,
Aut quae gemma muros pingat,
Quis chalcedon, quis iacinthus,
Norunt illi qui sunt intus.
In plateis huius urbis,
Sociatus piis turbis,
Cum Moyse et Elia,
Pium cantem Alleluya. Amen.

195

200

XXII.

ABA ELARDUS.

I. DIXIT AUTEM DEUS: FIANT LUMINARIA IN

FIRMAMENTO COELI.

[blocks in formation]

Impensis, dives, nimiis
Domum casuram construis;
Falso sole pingis testudinem,
Falsis stellis in coeli speciem.

20

In vera coeli camera
Pauper jacet pulcherrima;
Vero sole, veris sideribus
Istam illi depinxit Dominus.
Opus magis eximium
Est naturae quam hominum;
Quod nec labor nec sumptus praeparat,
Nec vetustas solvendo dissipat.

25

30

Ministrat homo diviti,
Angelus autem pauperi,
Ut hinc quoqne constet coelestia
Quam sint nobis a Deo subdita.

II. IN ANNUNTIATIONE B. V. MARIAE.

Mittit ad virginem
Non quemvis angelum,
Sed Fortitudinem,
Suum archangelum,
Amator hominis.

5

Fortem expediat
Pro nobis nuntium,
Naturae faciat
Ut praeiudicium
In partu virginis.

10 15

20

Naturam superat
Natus rex gloriae,
Regnat et imperat
Et zyma scoriae
Tollit de medio.
Superbientium
Terat fastigia,
Colla sublimium
Calcet vi propria,
Potens in proelio.
Foras ejiciat
Mundanum principem,
Matremque faciat
Secum participem
Patris imperii.
Exi, qui mitteris,
Haec dona dicere,
Revela veteris
Velainen literae
Virtute nuntii.
Accede, nuntia,
Dic "Ave" cominus,
Dic “plena gratia,"
Dic “ tecum Dominus,"
Et dic "ne timeas !"

25

30

[ocr errors]

35

[blocks in formation]
« PreviousContinue »