Page images
PDF
EPUB

THESAURUS

HYMNOLOGICUS

SIVE

HYMNORUM CANTICORUM SEQUENTIARUM COLLECTIO

AMPLISSIMA.

CARMINA COLLEGIT, APPARATU CRITICO ORNAVIT,

VETERUM INTERPRETUM NOTAS SELECTAS
SUASQUE ADIECIT

HERM. ADALBERT DANIEL

PHILOS. DR. SOCIETATIS HISTORICO - THEOLOGICAE LISIENSIS SODALIS

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Prolegomena.

Scriptores fere ubique omnes si ex usu antiquitus tradito hoc faciunt, ut, quem quisque in lucem editurus est librum, eum vel utilitate argumenti maxime commendatum, vel ob communem hominum necessitatem dudum desideratum praedicet: non immerito sperare egomet mihi videor, fore, ut eae causae, quae ad edenda Thesauri Supplementa me adegerint, nemini longius repetitae videantur aut artificiosius exornatae. Etenim primum amor ille carminum veteris ecclesiae in me non tantum permansit, sed etiam increvit, ut desinere in illis elaborare nunquam potuerim, ac nunc cupiam provectioris quoque aetatis fructum aris iisdem consecrare, quibus quatuordecim abhinc annis studia dedicavi. In quo si meo animo potius, quam ceterorum necessitati consulere multi me existiment, ii meminerint, hunc poeseos ecclesiasticae amorem, cum primum Thesaurus in lucem prodiit, angustis finibus circumscriptum, nunc per multorum animos late regnare, et proinde doctrinam christianam plurimum profecisse in retegendis divitiis regionis, cuius venas ante hos quindecim annos a paucis duntaxat erui coeptas videbamus. Opes hac in parte adhuc effossas ut diversis locis collectas in Thesauro nostro deponeremus, haec additamenta instituimus, quae quidem multis non ingrata futura esse non temere speramus.

Ex ipsa re apparet, materiam Supplementorum necessario esse genere duplicem. Namque erant et iis hymnis, quos integros in tom. I. et II. proposuimus, supponenda, quae inde ab illo tempore vel criticorum vel interpretum curis studiisque ad eosdem illustrandos prolata sunt; et multa nova addenda, prout quaeque vel necessaria vel commoda videbantur. Sed hac de re copiosius exponendum est. In Thesauri vol. I. II. carmina 882 sunt recensita, sed ex his multorum initia tantum vel fragmenta exhibita. Quae quidem res quum multorum iudiciis minus commoda videretur, non nullis etiam in

« PreviousContinue »