Page images
PDF
EPUB

11, Tibi summus tacitum prae ceteris verbum sunm pateṛ revelat.

12. Tu nos omnes sedulis precibus apud Deum semper commenda.

13. loannes, Christi care.

-

Sedem habebat Sequentia in sollemnitate S. Ioannis maiori (XXVII. Dec.), interdum tamen ornabat festum S. loannis quod dicitur ante Portam Latinam. 1. E totius ecclesiae veteris testimonio Ioannes erat παρθένος καὶ τὸ oãμa xai tŷr diárov ef. Abdias Apost. Hist. V, 23. Ipsum vero propter hoc castitatis filium a redemptore prae ceteris adamatum, et ad pectus eiusdem reclinatum mysteria regni divina apertius reliquis videre meruisse veteri ecclesiae tam certum erat, quam quod certissimum. H. 313, 5. 6.: Ioannes virgo ceteris dilectior apostolis, 2. Perperam Torr. in manu. 3. Ad.: S. Toannes adhue juvenis Mariae Magdalenae desponsatus erat et gitimo matrimonio copulatus. Dum vero nuptiae debebant celebrari, S. Ioannes subterfugit, relinquens conjugem suam, spernens carnale desiderium. Et dicunt doctores, quod illud idem erat convivium ubi Christus primum signum fecit convertendo aquam in vinum. Cf. Fabricius Cod. Apoèr. II. p. 587. 4. cf. H. 313, 9-12. 5. Ad, Torr, in terris. 6. Pr. in via. 8. M. 11. servaret suppeditaret. 9. Torr. de carcere, M. 12. fractum, M. 16. pro Christo, 10. Suscitavit teste Abdia (Ap. Hist. V, 10. 17.) Drusianam viduam et Stacteum iuvenem. Vide ́rundem de veneni poculo V. 20. et Fabricium ad hunc loc. 11. Ad. Torr. prae ceteris. M. 5. commendans. 13. Al. Christo.

[ocr errors]

12.

VI.

In Natali SS. Innocentium.

1. Lans tibi, Christe, patris optimi nate, Deus omnipotentiae.

2. Quem coelitus iubilat, supra astra manentis plebis decus harmoniae.

3. Quem agmina infantium sonoris hymnis collaudant aetheris in arce.

4. Quos impius ob nominis odium tui misero straverat vulnere.

5. Quos pie nunc remuneras in coelis, Christe, pro poe

nis nitide.

6. Solita usus gratia, qua tuos ornas coronis splendide. 7. Quorum precibus sacris dele, precamur, nostrae pie crimina vitae.

8. Et quos laudibus tuis iunxeras, nobis istic dones clemens favere.

9. Illis aeternae dans lumen gloriae, nobis terrca concede vincere.

10. Ut liceat serenis actibus pleniter adipisci dona tuae gratiae.

11. Herodis ut non fiat socius, quisquis in horum laude se exercet propere.

12. Sed acternaliter cum eisdem catervis tecum sit, Domine.

Sequentia, in festivitate SS. Innocentium in multis ecclesia decantata, est e pauciorum numero quae constanter in sonum E desinunt. 1. Ad. Pr. optime nate. 4. Clicht. stravit. 7. Ad. Cl. Pr. nostra er. vitae, 8. Ad. at quos. 9. M. 6. das. M. 11. Pr. Ad. Cl. terrena,

VII.

In Epiphania Domini.

.1. Festa Christi omnis christianitas celebret.

2. Quae miris sunt modis ornata cunctisque, veneranda populis.

3. Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium. 4. Ut natus est Christus, est stella Magis visa lucida. 5. At illi, non cassam putantes tanti signi gloriam, 6. Secum munera deferunt, parvulo offerunt, ut regi coeli quem sidus praedicat.

7. Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant.

8. Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito, Bethleem parvulos praccipit ense crudeli perdere.

9. O Christe, quantum patri exercitum iuvenis, doetus ad bella maxima, populis praedicans, colligis, sugens cum tantum miseris.

10. Anno hominis tricesimo subtus famuli se ́inclyti inclinaverat manus Deus, consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum.

11. Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uneturus, sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris.

12. Patris etiam insonuit vox pia, veteris oblita sermonis: poenitet me fecisse hominem,

13. Vere filius es tu meus mihimet placitus, in quo sum placatus; hodie te, mi fili, genni :

14. Huic omnes auscultate populi praeceptori.

1. Festa Christi: nam plurimorum miraculorum recolit hace sollemnitas memoriam, ef. ad H. 14, 21–24. 4. cf. 3, 7. n. Torr. Christus stella. 8. M. 10. rectoris genito. M. 12. B. parvulo. M. 10. 12. Ad. Torr. Clicht. Lud. praecepit. 9. M. 6. Christe. Ordinem verborum in hac clausula vides mire perturbatum; sensum erue tibi hune: Quantum exercitum Christe, patri collegisti iuvenis, cum populis praedicares, tantum iam collegisti cum in matris ubere haereres, sugens cum miseris Bethleem parvulis. 10. M. 12. criminis. 11. Torr. illius. 12. M. 6. intonuit. 14. Omittit M. 10.

VIII.

In Festo Purificationis B. V.

1. Concentu parili hic te, Maria, veneratur populus teque piis colit cordibus.

2. Generosi Abrahae tu filia venerauda, regia de Davidis, stirpe genita.

3. Sanctissima corpore, castissima moribus, omnium pulcherrima, virgo virginum].

4. Laetare mater et virgo nobilis, Gabrielis archangelico quae credula oraculo genuisti clausa filium.

5. In cuius sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis, ut promisit Deus Abrahae.

6. Te virga arida Aaron, flore speciosa, praefigurat, Maria, sine viri semine nato floridam.

7. Tu porta ingiter scrata, quam Ezechielis vox testatur; Maria soli Deo pervia esse crederis.

8. Sed in tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare, subisti remedium pollutis statutum matribus,

9. Ad templum detulisti tecum mundandum, qui tibi integritatis decus Deus homo genitus adauxit, intacta genitrix.

10. Laetare, quam scrutator cordis et renum probat proprio habitatu singulariter dignam, sancta Maria.

11. Exulta, cui parvus arrisit tune, Maria, qui laetari omnibus et consisterc suo nutu tribuit.

12.

Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti, eiusque piae matris Mariae.

13. Si non Dei possumus tantam exequi tardi humilitatem, forma sit nobis eius genitrix.

14. Laus patri gloriae, qui suum filium gentibus et populo revelans, Israel nos sociat.

15. Lans eius filio, qui suo sanguine nos patri concilians, supernis sociavit civibus.

16. Laus quoque sancto spiritui per aevum.

Sequentia supra posita quam inter Marianas vetustissimam non sine iure dixeris, hoc ipsum antiquitatis nomen pia, candida et moderata, ut ita dicam, beatae virginis reverentia comprobat neque alium spirat erga Mariam affectum nisi qui evangelicae doctrinae aptissime concordet. Consentit poeta cum Luthero qui Mariam appellat,, das edelste Kleinod nach Christo in der ganzen Christenheit." Vides etiam ex stropha duodecima, Festum Purificationis ex Notkeri sententia fuisse non solum in Mariae commemorationem celebratum sed praecipue in honorem,, parvuli Christi." Quae posteriori tempore ad Mariam directa sunt carmin non ubique in vetustana illa simplicitate consistebant. Sed transeamus ad singula. 2. M. 5. 6. Abraham. Ad. Torr. Abrae. 3. Omittunt hanc stropham M. 6. 11. In cod. M. 10 cast. mente. Md. moribusque. 5. Ad. Torr. A brae. 6. M. 11. te virgo. M. 6. 11. te figurat. M. 10. Nb. Md, florida, Br. nato florido. Cf. poetam teutonicum sc. 12: In die erde leite Aaron eine gerte, diu gebar mandalon, nuzze also edile. Die sueze hast du vurebraht, muoter ane mannes rat, sancta Maria. 7. M. 6. perviam. De Maria clansa et Ezechielis vaticinio vide H. 15, 13-16 n. 10. Ad. Clicht. Torr. ac renum,

M. 10. Md. sanetam Mariam. 11. Nb. parvulus Ad.: In dubio est, si Christus aliquando riserit in hoc mundo, an non. Et videtur, quia sie per literam textus. In oppositum est sapiens ubi dicit: Risus fit in stultitia. Sed nefas est ipsum Christum dicere stultum. Similiter Augustinus ait: Christum flevisse lego, risisse vero nunquam. Ad quod dicendum, quod duplex est risus: quidam corporalis, qui causatur in exterioribus propter aliquod varum delectabi'e, risu dicit sapiens: alius spiritualis. de tali dicitur hic. quo Anselmus : Quando beata virgo faciem filii sui adspexit tunc maxima delectatione et spirituali gaudio replebatur ita quod visit. 14. Nb. populis. M. 8. revelat. 15. Laus eius filio desunt in M. 8. Ad. Clicht, Torr. reconcilians.

de

Unde

1.

IX.

Sequentia Paschalis.

Landes salvatori voce modulemur supplici.

2. Et devotis melodiis coelesti domino iubilemus Messiae. 3. Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret. homines.

praesepi.

Carne gloriam deitatis occulens pannis tegitur in

5. Miserans praecepti transgressorem, pulsum patria, paradisi nudulum, Ioseph, Mariae, [Simeoni] subditur.

6. Circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator, nostra qui solet relaxare crimina,

7. Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes tentatoris, fugit, persequentium lapides.

8. Famem patitur, dormit et tristatur ac lávat discipulis pedes, Deus homo, summus humilis.

9. Sed tamen inter haec abiecta corporis eins deitas nequaquam quivit latere, signis variis et doctrinis prodita.

10. Aquam nuptiis dat saporis vinei, caccos oculos claro lumine vestivit, lepram luridam tactu fugat placido.

11. Putres suscitat mortuos membraque curat debilia, Auxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina millia,

« PreviousContinue »