Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

suimus (ad Hymn. 329): nostra aetas vix unum alterumve exemplum talis irrisionis offert. Mihi quidem hoc unum innotuit, quod Kohlius ille qui πολλῶν ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα xai voov yvw narrat, ludaeos Poloniae eodem quo psalmos in Synagogis garriunt et blaterant numero ac rhythmo, (si quis est) etiam carmina potatoria in cauponis decautare (Reisen im Innern von Russland etc. 111. p. 51) — nisi quis forte etiam melodiam: Ein' feste Burg ist unser Gott, quam histriones Meyerbeeri Hugenottas agentes in scena decantant, huc referre volet. 3. Md. om. est. Cf. H. 250, 1. 2. De stella sol oriturus stellae matrem praefert purus. 4. Nb. valde clara. 5. 6. Md. nec nec. Pt. Md. Nb. Torr. Ad. virgo filio. 8. Sb. Nb. Md. Torr. Lud. Rbch. corporari. Pt. Ad. corporali: eandem scripturam exhibent codices F. Wolfii, cui tamen altera lectio magis plačet. Sane primo obtutu per tavrohoyíav dictum esse videtur, quod caro appellatur corporalis, sed voluit poeta hac voce minime otiosa id efficere nt Christum Iesum vere et realiter, non ad speciem ut Docetae volunt passum esse demonstraret. Si legitur corporari, vel passionem significat, vel ivavIqwaηoiv. Nam vox corporare utraque notione occurrit. Cf. Du Cange s. h. v. et qui subtilius ac doctius de hac re disputavit Barth. Advers. VII, 2. Cum dominus et salvator noster unicus humanum corpus assumpsit, plurimum difficultatis christianis scriptoribus et olim et nunc subortum est, ut eam rem verbo aliquo nequirent exprimere. Ego autem in re tanta proprie loqui non negem et verbum corporatum vel Deum corporatum esse dicere non abhorream, auctorem habens elegantissimum scriptorem Lact. Instit IV, 26. Tertull. de carne. Chr. 4. 5. 10. Ad.: credit. Clicht.: Sybilla Hellespontica haec de Christo vaticinata dicitur: De excelso coelorum habitaculo humiles prospexit Deus et nascetur in novissimis diebus de Virg. Hebraea. Sybilla vero Cumaea hoc de Christi nativitate cecinit oraculum: Veniet ille et colles transibit et Olympi vertices regnabitque in paupertate et dominabitur in silentio et ex utero virginis veniet. Insuper S. Tiburtina suis carminibus haec de Christi praedixit : Nascetur Christi in Bethleem et annunciabitur in Nazareth. O felix illa mater cuius ubera illum lactabunt. Demum S. Persica ita de incarnationis mysterio texuisse dicitur oraculum: Ecce bèstia conculcaberis et gignetur Dominus in orbe terraurm et gremium virginis erit salus gentium et pedes eius in valitudine hominum et invisibile verbum palpabitur. 11. Pm. Quem docet litera ipsum considera. 12. Ramb, en genuit. Wolfius 1. c.: Man bemerke noch, dass diese Sequenz nicht wie gewöhnlich in den Drucken mit Amen, sondern mit Maria und in den aus andern Hss. mitgetheilten Varianten sogar noch mit Alleluia schliesst. In libris quos equidem inspexi (praeter Miss. Nb. quod Mariae nomen in calce Sequentiae profert) neque Maria neque Alleluia investigavi.

I.

ADAM DE SCTO. VICTORE.

LXXXII.

De S. Stephano.

1. Heri mundus exultavit

Et exultans celebravit
Christi natalitia:
Heri chorus angelorum
Prosecutus est coelorum
Regem cum laetitia.

2. Protomartyr et Levita Clarus fide, clarus vita,

Clarus et miraculis
Sub hac luce triumphavit
Et triumphans insultavit
Stephanus incredulis.

3. Fremunt ergo tanquam ferac

Quia victi defecere
Lucis adversarii:
Falsos testes statuunt
Et linguas exacuunt
Viperarum filii.

4. Agonista, nulli cede,

Certa certus de mercede
Persevera Stephane:
Insta falsis testibus,
Confuta sermonibus
Synagogam Satanae.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

9. Se commendat salvatori

Pro

quo

dulce ducit mori
Sub ipsis lapidibus:
Saulus servat omnium
Vestes lapidantium,
Lapidans in omnibus.

10. Ne peccatum statuatur
lis, a quibus lapidatur
Genu ponit et precatur
Condolens insaniae
In Christo sic obdormivit
Qui Christo sic obedivit
Et cum Christo semper
vivit

Martyrum primitiae.

11. Quod sex suscitaverit

Mortuos in Africa,

Augustinus asserit,

Fama refert publica.

12. Huius Dei gratia
Revelato corpore,
Mundo datur pluvi
Siecitatis tempore.

13. Solo fugat hic odore
Morbos et daemonia,
Laude dignus et honore
lugique memoria.

14. Martyr cuius est iucundum
Nomen in ecclesia:
Languescentem fove mun-
dum

Coelesti fragrantia,

Adami a St. Victore Sequentias, quotquot supersunt, Clichtovaeus primus in lucem edidit, cuius potissimum auctoritatem in textu constituendo secuti sumus. Qua in re necessitati cessimus: nam panca tantum Adami carmina (quod mireris) etiam extra Galliae fines usum sacrum obtinuerunt, Non autem amplius mirum hoc erit reputantibus nobis, Sequentias ex totius nationis ingenio, historia, literis tanquam suis radicibus ita prodiisse, ut suum quaeque natio Sequentiarum cyclum habeat. Carmen supra scriptum, quod praeter Clichtovaeum in vetusto Praemonstratensium Missali reperimus, optimum Adami ingenium redolet, quod bene depinxit Rambachius (Anth. I. p. 284. Nächst Notker und Damiani der fruchtbarste Dichter des Mittelalters für den Kirchengesang und in Absicht auf sinnreiche Behandlung der Gegenstände, lebendige Darstellung und Gewandtheit in der Sprache, wie in der Versification unstreitig der Erste von allen. Der einzige Vorwurf, den man ihm machen könnte, der aber doch im Grunde weniger ihn, als seine Nationalität trifft, ist der, dass er in manchen seiner Lieder seiner Phantasie und seinem Witz zu viele Freiheit verstattet und seine Kenntniss der typischen Theologie allzuschr zur Schau trägt). Strophas XI-XIV. non possum quin in suspicionem adducam. DANIEL Thesaur. Hymn. II.

5

1

Nam ut taceam, stropha decima carmen optime concludi, vero est simillimum strophas insequentes, ut carmen festo Inventionis S. Stephani adaptaretur, aliena manu serioribus temporibus additas esse. Notandum etiam est, in his strophis unum exemplum falsae et ab ipsa ecclesia Romana damnatae invocationis Sanctorum exstare. Docet enim ecclesia hominem non rerum subministratione, sed precum coniunctione a Sanctis invari, quod quidem ab eis non prorsus alienum esse eorumque invocationem hoc certe nomine ferri posse vel ipse Lutherus concessit (Gleich als du zu deinem Nächsten sagst: bitte Gott für mich! also magst du hier sagen: Lieber St. Peter bitte für mich! Du sündigest nicht, wenn du sie also anrufest, auch nicht, wenn du sie nicht anrufest. Wiewohl ich rathen wollte, du gäbest dich allein auf Christum. Ed. Lips. XIV. p. 597.): ita ut etiam hac in re utriusque ecclesiae dissensum tantum non esse appareat, quantum eam clamores fanatici caecorum aliquot volunt esse. 1. Cf. Fulgentii Sermonem de S. Stephano qui ex Brev. Romano legitur in secundo nocturno S. Stephani: Ieri celebravimus temporalem sempiterni regis nostri natalem; hodie celebramus triumphalem militis passionem etc. 2. Diaconi saepissime cum Levitis comparantur: ut exemplum afferam, S. Laurentius in libris ecclesiasticis saepius vocatur Levita. 3. Tanquam ferae stridebant dentibus in eum Act. VII, 54. c. VI. 13. - et statuerunt

falsos testes Ps. CXXXIX, 3. acuerunt linguas suas sicut serpentes. Filios viperarum cum loanne inimicos illos appellat. 6. 1. Petr. 1, 4. 9. Saulus furore ac vesania omnes superans, voluntate ac desiderio in unoquoque ex turbis Stephanum lapidavit. 11-13. Enarrat Augustinus haec miracula, de Civ. Dei XXII, 8.

LXXXII. De S. Ioanne Evangelista.

Gratulemur ad festivum

locundemur ad votivum

Ioannis praeconium etc.

LXXXIII.

Dominica infra Octavam Nativitatis Domini.

1. Splendor patris et figura,

Se conformans homini
Potestate non natura
Partum dedit virgini.

2. Adam vetus tandem laetus

Novum promat canticam.

Fugitivus et captivus

Prodeat in publicum.

3. Eva luctum, vitae fructum Virgo gaudens edidit,

Nec sigillum propter illum
Castitatis perdidit.

4. Si crystallus sit humecta
Atque soli sit obiecta
Scintillat igniculum:
Nec crystallum rumpitur
Nec in partu solvitur
Pudoris signaculum.

5. Super tali genitura

Stupet usus et natura
Deficitque ratio;
Res est ineffabilis,
Tam pia, tam humilis
Christi generatio.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Creaturae pretium.

Convertit fidelibus.

7. Frondis, floris, nucis, roris 12. Quos sub umbra sacra

[blocks in formation]

Hoc carmen, quod magis theologum sapit et allegoristam quam poetae prodit ingenium lucem accipit ex Hymnis ac Prosis Marianis, in thesaurum nostrum receptis. Audiamus tamen Clichtovaeum, imaginem de nuce desumptam ita exponentem: Nux ipsa sensibilis tria in se complectitur in unam quodammodo compacta totam substantiam, utpote corticem exteriorem, testam cortice

« PreviousContinue »