Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

2. Nescientes torum delicti crimine sordidatum:

3. Quarum, Christe, sponsus virginum, virginis es filius: 4. Cuius gratia mira opera in sanctis tuis sunt edita, 5. Ut das cernere hac in virgine cuius haec festa sunt hodie:

6. Quae fragili sexu femineo viriliter carnis iure domito 7. Angelicam hic vitam duxerat in carne, dum praeter carnem vixerat.

8. Hoc miratur serpens antiquus, calcaneum eius observabat callidus:

9. Quod nocere dum machinatur, sub pedibus feminae caput eius teritur.

10. Insidias hostis hanc, Christe, docuisti vincere in prima congressione,

11. Dum non consentiret, sed illi resisteret, vincere qui solet tentatus si non repugnet

12. Quem haec virgo resistens a se fecit fugere, quo fugato appropinquabat tibi, domine.

13. Nam inter virgines adducta post eam quae mater est intacta, virginum virginis Mariae digna est pedissequa:

14. Te agnum sine macula iam sequitur stola candida, filium virginis, quocunque virginum flos ierit.

15. Huius intercessione nos tuere.

Est Sequentia in festivitatibus virginum decantanda, cuius materia respicit castitatem virginalem. Et procedit auctor in ea tali modo ac si tantum de una virgine loqueretur, quamvis poterit pluribus applicari. Et dividitur ista Sequentia in tres partes. In prima hortatur quamlibet animam fidelem ad gaudendum de constantia virginali. In secunda commendat quamlibet virginem ratione resistentiae tentationum carnalium. In tertia describit gloriam et remunerationem eius in coelo. Haec Adelphus. Verumtamen vides, apte quadrare carmen in legendam S. Margaritae V. M., quam diabolum, sub specie belluae monstrosissimae in carcere apparentem, pedis impositione domuisse domitumque fugasse narrant antiqui. Unde, si non singulari laude hanc virginem prosecutus sit poetae, hoc ipsum eius martyrium ei ante oculos versatum facile credideris. Ps. CXLIX, 2. Exultent filiae Sion in rege

suo. Miramur tornm quemvis coningii delicti crimine sordidari: facit cum Augustiniano illo de concupiscentia decreto. 4. Ad,: sunt merita. 5. Ad.: Tangit verba Geneseos ubi Deus maledixit serpenti: Tu insidiaberis calcaneo, eius et ipsa conteret caput tuum. Haec verba fuerunt praesagium omnium virginum in castitate militantium et principaliter virginis, gloriosae Mariae. Md. Ad. qui noc. 10. Md. om. in. 11. Ad. tentatos repugnent. 12. Md. Ad. appropinquavit. Md. domino. 13. Pt. nunc inter. Md. Nb. abducta sed vestigia premit psalmistae Ps. XCIV.: adducentur regi virgines post eam. 14. M. 10. sequetur. Hieronymus: Nuptiae replent terram, virginitas paradisum. Locum Apocalypseos pressiore expinxit colore poeta teutonicus (Wack. p. 620): Do fürt Thefus den tantze mit aller megde fchaar. 15. Ad. Md. Nb. cuius. Pt. tu nos.

E.

SEQUENTIAE AD SAECULUM USQUE XI. COMPOSITAE. *)

XLIV. De Assumptione B. V. Ave Dei genitrix summi, virgo semper Maria etc.

XLV.

De Sancta Trinitate.

!

1. Benedicta semper sit sancta Trinitas, deitas scilicet unica, coaequalis gloria:

2. Pater, filius, sanctus spiritus tria sunt nomina, omnia eadem substantia.

3. Dens genitor, deus genitus: in utroque sacer spiritus deitate socins.

*) Omnes continentur Cod. Monac. 6. DANIEL Thesaur. Hymn. II.

4

[ocr errors]

4. Non tres tamen dii sunt, deus verus unus: sic pater Dominus filius, spiritusque sanctus.

5. Proprietas in personis unitas est in essentia:

6. Maiestas par et potestas, decus, honor aeque per omnia. 7. Sidera maria continens, arva simul et universa condita. 8. Quem tremunt impia tartara, colit quoque quem et abyssus infima.

9. Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita,

10. Quem laudat sol atque luna, dignitas adorat angelica. 11. Nunc omnes iubilemus altithrono domino laudes in excelsis:

12. Eia et Eia omnes simul modulemur organica cantica dulci melodia.

13. O veneranda unitas,

14. O adoranda Trinitas:

15. Per te sumus creati, vera aeternitas:

16. Per te sumus redempti, summa tu caritas.

17. Populum cunctum tu protege, salva, libera, eripe et emunda.

18. Te adoramus omnipotens, tibi canimus, tibi laus et gloria

19. Per infinita saecula saeculorum.

Non recte agimus, si hanc Sequentiam festo S. Trinitatis propriam fuisse ac primum in eodem esse cantatum arbitramur: non enim satis liquet, ex quonam tempore hace festivitas in Romana ecclesia sancita sit et omnibus praecepta. Etenim quamquam Benedictus XIV. in libro de festis censet, sollemnitatem illam a Ioanne XXII. anno 1334 constitutam esse, tamen neque in Missal. Venet. a. 1469 edito, nec in Missali Ord. Minorum a. 1482 Romae edito ullum illius festivitatis exstat vestigium. Missale Eremit. S. Augustini quod Venetiis a. 1497 in lucem prodiit, haec iubet:,, In prima Dominica post Pentecosten fit officium sanctae et individuae Trinitatis cum memoria Dominicae. Missam require in fine libri ad votivas missas." In Germania vero decimo iam saeculo indicia huius festi prima inveniri dicuntur et postea in omnibus dioecesibus illam festivitatem celebratam esse scimus, ita tamen ut apud nonnullos (Magdeb. Halberst. Mind. e. a.) feria secunda post Octavam Pentecostes perage

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

retur. Si quaerimus, cur hoc festum omnino ac praecipue Romac tam sero receptum sit, causa posita nobis videtur esse in natura ecclesiae veteris et imprimis Romanae, quae diebus festis non tam dogmata ob mentis et animi oculos recolenda proponit, quam historias sacras quasi corporis auribus et oculis praebet percipiendas. Quo factum est ut omnia festa, in quibus dogmata docentur, veluti Trinitatis, Corporis Christi, Conceptionis Mariae non in ipsa ecclesiae metropoli inventa sed eo aliunde invecta sint. Praeterea id quoque spectandum est, quod omnes dominicae quasi pro Trinitatis festis habebantur, quare etiam in iis vetustissima illa decantabatur Praefatio de Trinitate. Item Missam votivam et Officium votivum de Trinitate habemus haud modicae antiquitatis, ad quod Prosa supra scripta pertinere videtur. Postea haec in ipso Trinit. festo legebatur, sed non ut ait Adelphus per universum orbem: nam aliae quoque praeter illam usurpabantur. Auctor huius Sequentiae plerumque et nuper a Rambachio Notkerus appellatur, sed res est valde incerta: quippe in cod. Monac. 5. hanc una cum duobus aliis carminibus postea esse adiectam, certo certius est. Multa in hac prosa legi quac ex symbolo S. Athanasii sint traducta, non est quod moneamus. 1. Ita Introitus Missae de Tr.: Benedicta sit sancta Trinitas et indivisa unitas. Scriptura a nobis recepta est Codd. 5. 6. in reliquis libris deitas scilicet unitas. Symb. Ath.: aequalis gloria, coaeterna maiestas. 2. Pm. sed una eadem. Nomen, vox in doctrina de Trinitate sollemnis. Ad.: Quomodo hoc debet intelligi, ostenditur per illud vulgare dictum: Nix, glacies et aqua tria nomina, res tamen una. Sunt res distinctae, attamen confluunt in unam naturam aquaticam. 3. Pm. Md. Rbch. socia. 4. Symb. Ath.: Et tamen non tres Dii sed unus est Deus. M. 5. vere unus fortasse ita poeta scripsit. Ad. filiusque sp. set. M. 16. fil. sp. set. Lud. spiritus dominus. Cl.: Post hunc versum aliqui libri (e. g. Pm.) continuo hunc habent: Ipse tamen filius deus verus a patre, praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat (vel ut in Pm. emanans). Sapit glossa dissidium illud inter orientalem et occidentalem ecclesiam, utrum Spiritus a patre et filio procedat nec ne. 5. M. 16. Md. Pm. Pt. Torr. Lud. Rbch. est et. M. 16. honor quoque. Pm. trinitas est in personis. Praef. de Trin.: —— in personis proprietas, et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. 7. M. 10. similiter et. Pm. continet. 8. Iac. II, 19. Ad.: In toto universo triplex est locus qui cognoscit deum trinum et unum. Summus, * sicut coelum: medius sicut terra, infimus sicut tartarus. bonus, quia ibi est summa laetitia. Secundus medio modo se habet, quia ibi est spes et timor. Sed tertius est pessimus, quia ibi est sum

Primús est

ma tristitia. 9. M. 5. 16. Nb. Pt. Torr. Ad. Lud. Cl, laudant. M. 10. adorant angeli. Ex libris Clichtovaei nonnulli pluralitas angelica. Apud Torr. octava Stropha sequitur nonam. 10. 11. Exhibuimus locum uti exstabat in Codd. 5. 6. Reliqui: Et nos voce praecelsa (nunc) omnes module mur organica cantica dulci melodia: Eia et Eia nunc simul iubilemus altithrono do mino laudes in excelsis, ita tamen ut in singulis aliquantisper discrepent. M. 10. 12. 16. Nb. Md. Pm. Lud. CI. om. nunc. M. 16. in excelso. Cl. notat singulos libros propter scriptionem altithroni etc. Cantica organica vel sunt simpliciter musica, ut apud Lucret. 111. 133: saltus organicus Heliconis, vel ea quae organorum strepitu recitantur. 12. Ita M. 5. 6. 10. 12. 13. reliqui o, ad. tr. o. ven. un. Pm. o admiranda tr. 18. M. 12. Pm. prorsus

omittunt,

XLVI. In Octava Pentecostes.

Benedicto gratias deo nos referamus etc.

1.

XLVII.

Sabbato Septuagesimae.

Cantemus cnneti melodum nunc Alleluia.

1. In laudibus aeterni regis haec plebs resultet Alleluia. 3. Hoc denique coelestis chori cantent in altum Alleluia. 4. Hoc beatorum per prata paradisiaca psallat concentus Alleluia.

5. Quin et astrorum micantia luminaria iubilent altum Alleluia.

6. Nubium cursus, ventorum volatus, fulgurum coruscatio et tonitruum sonitus dulce consonent simul Alleluia.

7. Fluctus et undae, imber et procellae, tempestas et serenitas, cauma, gelu, nix, prunae, saltus, nemora pangant Alleluia.

8. Hine variae volucres creatorem laudibus concinite cum Alleluia.

9. Ast illic respondeant voces altae diversarum bestiarum Alleluia.

10. Istine montium celsi vertices souent Alleluia.

« PreviousContinue »